Showing posts with label disticha. Show all posts
Showing posts with label disticha. Show all posts

Wednesday, June 27, 2012

Disticha Round-Up: June 27

The distichs below are all keyed to the vocabulary in the DCC Latin vocabulary list: DCC Latin Vocabulary Distichs. Plus, don't forget to check out the "Latin Without Latin" distich essays - there will be a new one every day this summer.

For vocabulary and additional information about each poem, click on the title.

De Bono et Malo
Poena malum post fata manet, sua praemia iustum,
Alter quod sperat, quod timet alter, habet.

Coniuges, Liberi, Parentes
Sunt unum vir et uxor, erant duo corpora; at unum
Corpus erant, duo sunt: filius atque pater.

Herus, Servus; Filia, Mater; Pater, Filius
Est herus ut servus; sequitur quoque filia matrem;
Ut pater est, talis filius esse solet.

Dies Iudicii
Quo respondebunt homines, et ad omnia et omnes,
Iudicio tanto nam satis una dies?

Ditat Servata Fides
Ut praestes videas, si quid promittis amico,
Nam servata fides ditat et auget opes.


Omnia si perdas...
Omnia si perdas, famam servare memento,
Qua semel amissa, postea nullus eris.

Petrus Bembo
Sum Seneca ingenio, Maro carmine, Tullius ore;
Quod tribus his, uni dat mihi Roma decus.

Dei Donum Fides
Desine, cur videat nemo sine Numine Numen
Mirari; solem quis sine sole videt?

Mortales fugiunt...
Mortales fugiunt nos cuncta, cadentia fato;
Vel, quod crediderim, nos magis haec fugimus.

Ferio
Et pueros ferio et teneras, mea regna, puellas:
Saevus amor dicor; me metuunt superi.

Monday, June 25, 2012

Disticha Round-Up: June 25

The distichs below are all keyed to the vocabulary in the DCC Latin vocabulary list: DCC Latin Vocabulary Distichs. Plus, don't forget to check out the "Latin Without Latin" distich essays - there will be a new one every day this summer.

For vocabulary and additional information about each poem, click on the title.

Cum moneas aliquem...
Cum moneas aliquem nec se velit ille moneri,
Si tibi sit carus, noli desistere coeptis.

Virtutem primam esse...
Virtutem primam esse puto compescere linguam;
Proximus ille deo est qui scit ratione tacere.

Probitas
Auro te dives superet, tu pectore forti
Vince illum: probitas fortior aere tua est.

Vespere Fac Vota
Vespere, cum somnum repetis, fac vota precesque,
Felici ut cursu tempora noctis eant.

Amat Victoria Curam
Vincere vis? Labor adsit; amat victoria curam:
Vinces, si vincet non tua terga labor.


Aurum Omnia Vincit
Quae neque vi poteris neque duro vincere ferro,
Aurum adhibe: cedent protinus illa tibi.

Omnia Patienter Ferenda
Quod tibi contigerit, patienter ferre memento,
Cum certum est fieri numine cuncta Dei.

Sollers
Qui sollers facienda facit vitandaque vitat,
Hunc ego Dis Superis arbitror esse parem.

Mens Laeta
Aegrescit corpus, si sit mens aegra; fac ergo,
Cura omni semper mens tibi laeta vacet.

Amicus, ut non alius; inimicus ut non idem
Aeternum tibi credideris, quem nactus, amicum;
Hostem ita, qui fieri possit amicus, habe.


Friday, June 22, 2012

Distich Round-Up: June 22

The distichs below are all keyed to the vocabulary in the DCC Latin vocabulary list: DCC Latin Vocabulary Distichs. Plus, don't forget to check out the "Latin Without Latin" distich essays - there will be a new one every day this summer.

For vocabulary and additional information about each poem, click on the title.


Dicere et facere sunt diversa
Multum inter sese praestare et dicere pugnant:
Illud difficile est; hoc nihil est levius.


Verus Amicus
Temporibus duris veri noscuntur amici;
Ah, fidos paucos experiere tibi.


Vitae Sanctorum
Sanctorum vitas legere et non vivere frustra est;
Sanctorum vitas degite, non legite.


Vive vacans studio...
Vive vacans studio, quasi numquam sis moriturus;
Vive carens vitio, tamquam sis cras moriturus.


Ratio
Rerum regina est ratio, naturaque mater;
Naturam ratio nos iubet ergo sequi.



Avaritia
Undique fluminibus currentibus in mare magnum,
Non ait “Unde venis?” aequor, at “Unda, veni.”


Praestat Dare Quam Accipere
Accipere humanum est, inopi donare deorum;
Nunquam tam paucos credo fuisse deos.


Homo
Plorabas cum natus eras: fuit ergo voluptas
Nulla tibi nasci; cur dolet ergo mori?


In Stupidum
Doctus eris numquam, poteris sed doctus haberi:
Vis dicam, fiet qua ratione? Tace.


Qua Veste Tegaris
Non cures, iuvenis, multum qua veste tegaris;
In vestimentis non est sapientia mentis.

Wednesday, June 20, 2012

Disticha Round-Up: June 20

The distichs below are all keyed to the vocabulary in the DCC Latin vocabulary list: DCC Latin Vocabulary Distichs. Plus, don't forget to check out the "Latin Without Latin" distich essays - there will be a new one every day this summer.

For vocabulary and additional information about each poem, click on the title.

Epitaphium Hominis
Quis iacet hic? Nemo: vacuum sine nomine corpus
Hic iacet; ex solo corpore non fit homo.

Regnum Caelorum
Regnum caelorum, quo non patet amplius ullum,
Cur ad tam paucos pertinet? Arcta via est.

Triste cor...
Triste cor, ira frequens, mens raro gaudia tractans:
Haec tria consumunt corpora fine brevi.

Non sunt audentes...
Non sunt audentes animas superosque timentes;
Ardua nulla geris, si numina vana vereris.

Nosce Teipsum
Qualis sit talem se nemo intelligit. Atqui
Se meminit puerum vir, iuvenemque senex.



De Caelo et Terra
Terra oculos prope tota latet, patet undique caelum;
Humani generis te puto, terra pudet.

Votum Auctoris
Nec paupertatem nec opes desidero magnas;
Nolo parum, nimium non volo: sat mihi sat.

Virtus
Virtutem genii duo semper in orbe sequuntur;
Hic bonus, ille malus: gloria et invidia.

Initium Sapientiae Timor
Speraret caelos nemo, si nemo timeret
Infera; prudenti spem facit ipse metus.

Vir Bonus
Si quicquid rarum, carum est pretiumque meretur,
Crede mihi: res est vir pretiosa bonus.

Monday, June 18, 2012

Disticha Round-Up: June 18

The distichs below are all keyed to the vocabulary in the DCC Latin vocabulary list: DCC Latin Vocabulary Distichs. Plus, don't forget to check out the "Latin Without Latin" distich essays - there will be a new one every day this summer.

For vocabulary and additional information about each poem, click on the title.

Lux et Aer
Sit corpus quamvis, oculo non cernitur aer;
Lux corpus non est, cernitur illa tamen.

Tempus
Omnia fert aetas secum, aufert omnia secum;
Omnia tempus habent, omnia tempus habet.

Voluntas
Vis bonus esse? Velis tantum, fiesque volendo;
Is tibi posse dabit, qui tibi velle dedit.

Qui cupit in lecto...
Qui cupit in lecto lucem videre diei,
Divitiae atque honor hic raro dabuntur ei.

Ex ore astrologi
Nostra damus, cum falsa damus: nam fallere nostrum est;
Et cum nostra damus, non nisi falsa damus.



Lux ego sum mundi
Lux ego sum mundi; mea post vestigia curre:
Qui sequitur me, non ambulat in tenebris.

In Zoilum
Frustra ego te laudo; frustra me, Zoile, laedis:
Nemo mihi credit, Zoile; nemo tibi.

Franciscus Petrarcha
Haec sors una mihi: nulli succumbere sorti;
Sors mala nulla bono; sors bona nulla malo.

Omnia Nihil
Omnia de nihilo qui fecit, is omnia solus;
Quod Deus ex nihilo fecit, id omne nihil.

Opera
Qui bene fecerunt, illi sua facta sequentur;
Qui male fecerunt, facta sequentur eos.


Saturday, June 16, 2012

Disticha Round-Up: June 16

The distichs below are all keyed to the vocabulary in the DCC Latin vocabulary list: DCC Latin Vocabulary Distichs. Plus, don't forget to check out the "Latin Without Latin" distich essays - there will be a new one every day this summer.

For vocabulary and additional information about each poem, click on the title.

Temporibus medicina nocet...
Temporibus medicina nocet, data tempore prodest,
Et data non apto tempore vina nocent.

Dulce merum...
Dulce merum, dulcis coniunx, mens optima dulcis:
Dulcius his iunctis in rebus nil puto cunctis.

Rami
Non aliter, quam cum ramum sibi ramus adoptat,
Sic tibi non idem, nec tamen alter, ero.

Summa Dies
Nec platani lethum vitem, nec tollet amorem
Nostrum, quae tollit cetera, summa dies.

Ut Ne Quid Dedeceat
Ne quid dedeceat, facto caveamus in omni,
Apta rei caput est, tempora nosse, suae.



Omnia Vincit Amor
Vidi ego qui durum possit frenare leonem;
Vidi qui solus corda domaret: Amor.

Dissimulas frustra
Dissimulas frustra : quis enim celaverit ignem?
Lumen ab indicio proditur usque suo.

Dum Colo Feminam, Hoc Fio
Non ego turpe putem deducere mollia fila:
Vidimus Herculeas pensa decere manus.

Ut tibi mors felix...
Ut tibi mors felix contingat, vivere disce;
Ut felix possis vivere, disce mori.

Felix est uxor....
Felix est uxor, felixque maritus: amantum
Par, cum par coniux ducit uterque iugum.

Thursday, June 14, 2012

Disticha Round-Up: June 14

The distichs below are all keyed to the vocabulary in the DCC Latin vocabulary list: DCC Latin Vocabulary Distichs. Plus, don't forget to check out the "Latin Without Latin" distich essays - there will be a new one every day this summer.

For vocabulary and additional information about each poem, click on the title.

Ingratus
Lex et natura, caelum, Deus, omnia iura
Damnant ingratum: maerent illum quoque natum.

Amplius in rebus...
Amplius in rebus noli sperare caducis,
Sed capiat tua mens aeternae gaudia lucis.

De nato et passo Christo
O nati Christi bona nox! O lux mala passi!
Lux mala luce carens! nox bona nocte carens!

Senex et Puer
Ne puerum mirare, senem ne sperne; tametsi
Saepe vir in puero est, in sene saepe puer.

Carcer Voluntarius
Carcere non clauso spatium patet aetheris ingens;
Non volo: Libertas carcere stare mea est.



Semper egenus eris...
Semper egenus eris, si semper plus tibi quaeris:
Cum contentus eris, tunc dives efficieris.

Gloria vincendi...
Gloria vincendi iuncta est cum milite, Caesar;
Caesar, parcendi gloria sola tua est.

Cum tua non edas...
Cum tua non edas, carpis mea carmina, Laeli;
carpere vel noli nostra vel ede tua.

Vis tua laudetur...
Vis tua laudetur sapientia? Saepe tacebis;
Stultitia ut lateat vis tua? Saepe tace.

Memento Mori
Res est plena boni sanctae meditatio mortis;
Dum sinit haec igitur vita, memento mori.


Tuesday, June 12, 2012

Disticha Round-Up: June 12

The distichs below are all keyed to the vocabulary in the DCC Latin vocabulary list: DCC Latin Vocabulary Distichs. Plus, don't forget to check out the "Latin Without Latin" distich essays - there will be a new one every day this summer.

For vocabulary and additional information about each poem, click on the title.

Vivitur ex rapto...
Vivitur ex rapto: non hospes ab hospite tutus,
Non socer a genero, fratrum quoque gratia rara.

Finitur more solito...
Finitur more solito res laeta dolore;
Post rem, quae lenit, res mala saepe venit.

Ingenium nisi sit studium...
Ingenium, nisi sit studium, flos est sine fructu;
Haec duo iuncta simul fructificare solent.

Taciturnior
O decus eximium mentis sapientis, et apto
Nosse tacere suo et tempore nosse loqui.

Acceptam Fero Lucem
Purum a fratre capit glacialis Luna colorem,
Ac Dominae color est vivus in ore meo.



Tranquillis rebus...
Tranquillis rebus, quae sunt adversa, caveto;
Rursus in adversis melius sperare memento.

Verbera non metuet...
Verbera non metuet, metuet qui iussa magistri:
Haec qui contemnet, merito miser illa timebit.

Ficta parum constant...
Ficta parum constant: quod haberi poscis, id esto!
Vis ne bonus dici? Cura sit esse bonum.

Fessa prius somno...
Fessa prius somno quam tradas lumina, dices:
Fugit ut ista dies, sic mihi vita fugit.

Tela Dei
Vulnus alit fera laesa fuga, sic tu licet usque
Tela Dei fugias, non tamen effugies.


Sunday, June 10, 2012

Disticha Round-Up: June 10

The distichs below are all keyed to the vocabulary in the DCC Latin vocabulary list: DCC Latin Vocabulary Distichs. Plus, don't forget to check out the "Latin Without Latin" distich essays - there will be a new one every day this summer.

For vocabulary and additional information about each poem, click on the title.

Nil melius laetam...
Nil melius laetam quam semper ducere vitam;
Ultima sed multum tempora fellis habent.

Nec nimium taceas...
Nec nimium taceas, nec verba superflua fundas:
Sed medium teneas, quo bene semper eas.

Irritare canem noli....
Irritare canem noli dormire volentem,
Nec moveas iram post tempora longa latentem.

Funde vinum...
Funde vinum, funde, tanquam sint fluminis undae;
Nec quaeras unde, sed fundas semper abunde.

Cetera Splendida Reddens
In speculum Sol effusus solet inde refundi.
Aureus, in cuius lux cadit ista caput.



Fallitur insipiens...
Fallitur insipiens vitae praesentis amore,
Sed sapiens noscit, quantum sit plena dolore.

Est illic oculus...
Est illic oculus, ubi res sunt, quas adamamus,
Est ibi nostra manus, qua nos in parte dolemus.

Cedas saepe pari...
Cedas saepe pari, quamvis nequeas superari;
Hoc ideo dico, quia sic fit amicus amico.

Sponte tuo gratum...
Sponte, tuo gratum si quid fore credis amico,
Effice; si poscit, gratia multa perit.

Sero Detrectat Onus Qui Subiit
Frustra tento oneri me iam subducere: frustra
Iam iuga detrectant, quae subiere boves.


Friday, June 8, 2012

Distich Round-Up: June 8

The distichs below are all keyed to the vocabulary in the DCC Latin vocabulary list: DCC Latin Vocabulary Distichs. Plus, don't forget to check out the "Latin Without Latin" distich essays - there will be a new one every day this summer.

For vocabulary and additional information about each poem, click on the title.

Nulla Dies Sine Linea
Nulla dies abeat quin linea ducta supersit;
Non decet ignavum praeteriisse diem.

Pecunia Rerum Regina
Unica cunctarum regina Pecunia rerum;
Praecipuum magno pro Iove numen habet.

Fortis
Instanti veniunt subeunda pericula casu:
Rebus in angustis fortia corda patent.

Frustra lingua laborat...
Frustra lingua laborat, si cor non simul orat;
Non clamor, sed amor cantat in aure Dei.

Surge puer vigila...
Surge puer, vigila, canta, lege, disce vel ora,
Sic fac, ut nulla sine fructu transeat hora.

Antiquus gladius....
Antiquus gladius, vetus atque fidelis amicus
Sunt tibi pro muro, cum stas in tempore duro.

Si videas fratres...
Si videas fratres inter se bella gerentes,
Neutri confer opem, sed eorum corrige mentem.

Duc me nec sine me duci...
Duc me, nec sine me duci, Deus optime, per me,
Nam duce me pereo, te duce fausta gero.

Tempus adhuc veniet...
Tempus adhuc veniet, quo dives, qui modo gaudet,
Assidue flebit, dum pauper grata videbit.

Aures fert paries...
Aures fert paries, oculos nemus: ergo cavere
Debet, qui loquitur, ne possint verba nocere.


Wednesday, June 6, 2012

Disticha Round-Up: June 6

The distichs below are all keyed to the vocabulary in the DCC Latin vocabulary list: DCC Latin Vocabulary Distichs. Plus, don't forget to check out the "Latin Without Latin" distich essays - there will be a new one every day this summer.

For vocabulary and additional information about each poem, click on the title.

Dives divitias non congregat...
Dives divitias non congregat absque labore,
Non tenet absque metu, non deserit absque dolore.


Fac contentus eo...
Fac contentus eo, quod contigit, usque fruaris:
Sic tamen, ut nunquam meliora requirere parcas.


Nec cuivis sapiens....
Nec cuivis sapiens, nec nulli credere debet;
Fallitur alter saepe, fidem sibi detrahit alter.


Inprimis venerare Deum...
Inprimis venerare Deum, venerare parentes:
Et quos ipsa loco tibi dat natura parentum.


Ut nos pauca loqui...
Ut nos pauca loqui, plura autem audire moneret,
Linguam unam natura, duas dedit omnibus aures.


Semper opum studio...
Semper opum studio praefer virtutis amorem;
Non opibus virtus, sed opes virtute parantur.


Si prodesse aliis...
Si prodesse aliis studeas, tibi proderis ipsi;
At nisi ames alios, et te quoque nullus amabit.


Scire cupis quae sit...
Scire cupis, quae sit famae via certa parandae?
Talem te praesta, qualem te poscis haberi.


Nil facito quod turpe
Nil facito, quod turpe putes fecisse videri,
Et cura, ut multis tibi sis pro testibus ipse.


Si quid forte mali...
Si quid forte mali aut facias, aut mente volutes,
Ut lateas homines, certe Deus omnia cernet.

Monday, June 4, 2012

Disticha Round-Up: June 4

The distichs below are all keyed to the vocabulary in the DCC Latin vocabulary list: DCC Latin Vocabulary Distichs. Plus, don't forget to check out the "Latin Without Latin" distich essays - there will be a new one every day this summer.

For vocabulary and additional information about each poem, click on the title.

Donec abest...
Donec abest, omnis populus petit ore senectam;
Praesentem merito nullus honore colit.

Si puer hoc sciret...
Si puer hoc sciret, quantum doctrina valeret,
Raro dormiret, sed nocte dieque studeret.

Si careas veste...
Si careas veste, nec sis vestitus honeste,
Nullius es laudis, quamvis sapis omne quod audis.

Consilium non spernendum
Utile consilium et laudandum semper amici est:
Quod quisque spernit, se male saepe dedit.

Hora mortis incerta
Mortis nemo suae novit tempusque modumque:
Cogitet hinc semper quisque salutis iter.


Non orat semper...
Non orat semper stans intra templa frequenter,
Sed quoque lascivas interdum quaerit amicas.

Hensellus quicquid...
Hensellus quicquid teneris non discit in annis,
Hans nunquam discet, semper ineptus erit.

Antiquus gladius...
Antiquus gladius, vetus atque fidelis amicus,
Credita temporibus haec valuere suis.

Nemo sibi satis est...
Nemo sibi satis est; eget omnis amicus amico;
Si non vis aliis parcere, parce tibi.

Nemo vitare mortem...
Nemo vitare mortem valet, aut superare:
Nam clausis portis intrat locula singula fortis.


Saturday, June 2, 2012

Disticha Round-Up: June 2

The distichs below are all keyed to the vocabulary in the DCC Latin vocabulary list: DCC Latin Vocabulary Distichs. Plus, don't forget to check out the "Latin Without Latin" distich essays - there will be a new one every day this summer.

For vocabulary and additional information about each poem, click on the title.

Malum Infinitum
Mille modis morimur mortales, nascimur uno;
Sunt hominum morbi mille, sed una salus.

Ars
Naturae in gremio Deus artes condidit, ut sit
Usque quod acquirat, quodque requirat homo.

Ad Lectores
Non cuivis lectori, auditorive placebo;
Lector et auditor non mihi quisque placet.

In Momum
Nil in te video quod amem, laudemve, probemve;
Nil in te video, Mome, quod invideo.

Munera
Munera ne numera, miseris quaecunque dedisti;
In caelis numerat, munerat illa Deus.



Amor
Nullus amor sine spe (dubius qua vivit amator),
Nulla placet sine re spes mihi, res sine te.

Virtus
Non est in verbis virtus, at rebus inhaeret:
Res sunt, non voces, spes, amor atque fides.

Opinio
Credere vult nemo, credi sibi quisque; fidemque,
Sicut amicitias, utilitate probat.

Omnibus incertis....
Omnibus incertis nihil est incertius hora
Mortis, morte nihil certius esse potest.

Nusquam tuta fides...
Nusquam tuta fides; non omnibus omnia credas:
Falletur subito, qui cito crediderit.

Thursday, May 31, 2012

Disticha Round-Up: May 31

The distichs below are all keyed to the vocabulary in the DCC Latin vocabulary list: DCC Latin Vocabulary Distichs. Plus, don't forget to check out the "Latin Without Latin" distich essays - there will be a new one every day this summer.

For vocabulary and additional information about each poem, click on the title.

Scientia
Iudice me, soli semperque perinde beati
Sunt quicunque sciunt omnia, quique nihil.

Senex Iuvenem Alloquitur
Est mea vita brevis, nec tempore longa futura est;
Est tua longa, brevi fiet et illa brevis.

Quae tibi sunt ingrata...
Quae tibi sunt ingrata, aliis ne feceris umquam:
Fac aliis contra, quae tibi grata forent.

Factus homo Deus...
Factus homo Deus ipse suo nos sanguine lavit,
Amissum nobis restituitque decus.

Scis, Deus e nihilo...
Scis, Deus e nihilo quonam te fine creavit?
Scilicet aeternis ut fruerere bonis.



Saepe loqui nimium...

Saepe loqui nimium nocuit, nimiumque tacere
Saepe nocet cunctis; mensuram credo valere.

Melius Consilium Quam Vires
Consilio utilius quam viribus arma geruntur;
Militis est robur, consiliumque ducis.

Iam frater fratrem...
Iam frater fratrem, iam fallit filia matrem;
Iam socius socium, iam fallit amicus amicum.

Ad Quendam Divitem
Magnus amor tuus est, si multum hoc tempore dones;
Si multum credas, est tua magna fides.

Gerundia et Supina
Di-do-dum Aeneas aberat, caruisse gerundis
Dicitur, et nullum nosse supina virum.


Tuesday, May 29, 2012

Disticha Round-Up: May 29

The distichs below are all keyed to the vocabulary in the DCC Latin vocabulary list: DCC Latin Vocabulary Distichs. Plus, don't forget to check out the "Latin Without Latin" distich essays - there will be a new one every day this summer.

For vocabulary and additional information about each poem, click on the title.


Est mihi paene nihil...
Est mihi paene nihil, quod vitae in fine relinquam:
O bene! Sic veniet mors minus atra mihi.


Non nostra in terris sedes....
Non nostra in terris sedes: caelum aspice: regna
Nos illic, obita morte, beata manent.


Nescio tam multis...
Nescio tam multis quid scribas, Fauste, puellis:
hoc scio, quod scribit nulla puella tibi.


Versiculos in me...
Versiculos in me narratur scribere Cinna:
Non scribit, cuius carmina nemo legit.


Difficilis facilis...
Difficilis facilis, iucundus acerbus es idem:
Nec tecum possum vivere, nec sine te.



Semper pauper eris...
Semper pauper eris, si pauper es, Aemiliane:
dantur opes nullis nunc nisi divitibus.


Non quid agunt alii...
Non quid agunt alii, naturae at respice quid lex,
Quid ratio suadet recta, Deusque iubet.


Qualis haberi optas...
Qualis haberi optas, talem te redde: parandae
Non alia est famae certior ulla via.


Paucis fide...
Paucis fide: tibi quem tu nunc reris amicum,
Post horam ille tibi, fors, inimicus erit.


Sola quies animi...
Sola quies animi nos omni ex parte beatos
Efficit: hanc verum dixeris esse bonum.

Sunday, May 27, 2012

Disticha Round-Up: March 27

The distichs below are all keyed to the vocabulary in the DCC Latin vocabulary list: DCC Latin Vocabulary Distichs. Plus, don't forget to check out the "Latin Without Latin" distich essays - there will be a new one every day this summer.

For vocabulary and additional information about each poem, click on the title.

Sunt bona, sunt quaedam...
Sunt bona, sunt quaedam mediocria, sunt mala plura
quae legis hic: aliter non fit, Avite, liber.

Dentes et Lingua
Dens quasi dictus edens, lingua a lingendo vocata,
Traxit ab officio nomen uterque suo.

Disce velut nullo...
Disce velut nullo umquam sis moriturus in aevo:
Vitam, ceu semper sis moritura, age.

Furor Poeticus
Vatibus aeternis caelo descendit ab alto
Ad nova divinus facta canenda furor.

Pax
Securus placida mundus sub pace quiescit:
Tranquillum est summi pax opus alta dei.




Philautia
Crimina qui cernunt aliorum, nec sua cernunt,
Hi sapiunt aliis, desipiuntque sibi.

Christus Via
Ad caelos vis scire viam tibi qua sit eundum?
Ad te descendit caelitus ipsa via.

De Morte
Nudus ut in terram veni, sic nudus abibo:
Quid frustra sudo, funera nuda videns?

E multis unam...
E multis unam didicit qui sedulus artem,
Non timet ille hiemem, non timet ille famem.

Dulcis Amor...
Dulcis Amor, tu vera animi, tu summa voluptas,
Ah! mihi tu flammis pectus adure tuis!


Friday, May 25, 2012

Latin Without Latin: Senex et Iuvenis

Here's a new Latin Without Latin essay! The previous two essays were Essay #22: Omnia Mea Mecum Porto and Essay #23: Deus et Homo (you can see a complete list of essays here). And here is the new essay:

Essay #24: Senex et Iuvenis

Disticha Round-Up: March 25

The distichs below are all keyed to the vocabulary in the DCC Latin vocabulary list: DCC Latin Vocabulary Distichs. Plus, don't forget to check out the "Latin Without Latin" distich essays - there will be a new one every day this summer.

For vocabulary and additional information about each poem, click on the title.

Sic fac ut nulla...
Sic fac ut nulla sine fructu transeat hora:
Sic fit hora brevis et labor ipse levis.

Non umquam magnum...
Non umquam magnum te dicam nomen habere,
Ni vere magno nomine digna geras.

Quod Paucis Orandus Deus
Da bona sive rogere Deus, seu nulla rogere:
Et mala sive rogere nega, seu nulla rogere.

An di sint...
An di sint caelumque regant, ne quaere doceri:
Cum sis mortalis, quae sunt mortalia, cura.

Quidquid agis, fac...
Quidquid agis, fac illud agas virtutis amore;
Hoc semper teneas, et bene semper ages.

Quae vitae concessa....
Quae vitae concessa tibi sint tempora, nescis:
Ergo fac citius quae facienda vides.

Quam bene conveniens...
Quam bene conveniens sortita est curia nomen:
A gravibus curis curia dicta venit.

Lites, Leges
Lis genuit leges, legum lis filia. Vivi
Non sine lite solet, nec sine lege potest.

Pacem ne vites...
Pacem ne vites; per pacem te quoque dites:
O quam difficiles sunt sine pace dies.

Tempora longa...
Tempora longa tibi noli promittere vitae:
Quocumque incedis, sequitur mors corporis umbra.

Wednesday, May 23, 2012

Disticha Round-Up: March 23

The distichs below are all keyed to the vocabulary in the DCC Latin vocabulary list: DCC Latin Vocabulary Distichs. Plus, don't forget to check out the "Latin Without Latin" distich essays - there will be a new one every day this summer.

For vocabulary and additional information about each poem, click on the title.

Zoticus hic...
Zoticus hic nomen nudum vanumque reliquit;
in cineres corpus et in aethera vita soluta est.

Dilige sic homines...
Dilige sic homines, ut eorum crimina vites:
Oderis et culpas, non illum, qui facit ipsas.

Fac multum studeas...
Fac multum studeas, non multis; noscere cuncta
Qui vult cumque, audax, non mihi doctus erit.

Dic mihi quis caelum...
Dic mihi: quis caelum stellis ardentibus aptum,
Quis terras late condidit, et maria?

Cognita bella...
Cognita bella, mea quae gessi plurima dextra,
Inde mihi Magni nomina Roma dedit.



Auctores miror...
Auctores miror veteres, mirorque recentes:
Pulchra mihi, quisquis dixerit illa, placent.

Si quid sors praebet...
Si quid sors praebet, sapiens homo sumere debet,
Ne, dum plus capiat, perdat et id quod habet.

Libertas etiam tibi...
Libertas etiam tibi sit iucunda, sed omni
In primis quae te liberat a vitio.

Facta aliena...
Facta aliena tibi si quis solet usque referre,
Hunc fuge, facta aliis ne tua mox referat.

Carmina de terris...
Carmina de terris scribis, Maro, culta colendis;
Tu lectoris agros ingeniumque colis.


Monday, May 21, 2012

Disticha Round-Up: May 21

During the great "summer of distichs" I'll be adding new distichs to the Disticha Latina blog that are keyed to the vocabulary in the DCC Latin vocabulary list. For more information about how that works, see this blog post: DCC Latin Vocabulary Distichs. Plus, don't forget to check out the "Latin Without Latin" distich essays - there will be a new one every day this summer.

For vocabulary and additional information about each poem, click on the title.

Si duo proponas mala...
Si duo proponas mala, quaelibet ut faciamus,
Unum sumamus minus, ut maius caveamus.

Si tibi servierit...
Si tibi servierit aliquis, sua praemia tecum
Ne retinere diu cures, si diligis aequum.

Si non primus Adam...
Si non primus Adam peccasset in arbore quadam,
Non foret alter Adam natus de virgine quadam.

Quando conspicio damnum…
Quando conspicio damnum, tristis mage fio,
Sed dum non video, non nimium doleo.

Nulla Dies Sine Linea
Nulla dies abeat, quin linea ducta sit, usus
Solus erit, magnos qui facit artifices.



Aptus amicus...
Aptus amicus adest unus tibi; parce secundum
Quaerere; vix aeque tertius aptus erit.

Cursus fatorum...
Cursus fatorum nescit mens ulla virorum;
Solius est proprium scire futura Dei.

Ad bene vivendum...
Ad bene vivendum quidquid natura paravit,
Nil datum amicitia gratius est homini.

Pro Re Nata
Et tardus nimis, et praeceps nimis esse caveto:
Ille sapit medium qui inter utrumque tenet.

Si mala quis faciat...
Si mala quis faciat, sibimet solet ipse nocere;
Eius in exemplo debes nocitura timere.