For vocabulary and additional information about each poem, click on the title.
Ingratus
Lex et natura, caelum, Deus, omnia iura
Damnant ingratum: maerent illum quoque natum.
Amplius in rebus...
Amplius in rebus noli sperare caducis,
Sed capiat tua mens aeternae gaudia lucis.
De nato et passo Christo
O nati Christi bona nox! O lux mala passi!
Lux mala luce carens! nox bona nocte carens!
Senex et Puer
Ne puerum mirare, senem ne sperne; tametsi
Saepe vir in puero est, in sene saepe puer.
Carcer Voluntarius
Carcere non clauso spatium patet aetheris ingens;
Non volo: Libertas carcere stare mea est.

Semper egenus eris...
Semper egenus eris, si semper plus tibi quaeris:
Cum contentus eris, tunc dives efficieris.
Gloria vincendi...
Gloria vincendi iuncta est cum milite, Caesar;
Caesar, parcendi gloria sola tua est.
Cum tua non edas...
Cum tua non edas, carpis mea carmina, Laeli;
carpere vel noli nostra vel ede tua.
Vis tua laudetur...
Vis tua laudetur sapientia? Saepe tacebis;
Stultitia ut lateat vis tua? Saepe tace.
Memento Mori
Res est plena boni sanctae meditatio mortis;
Dum sinit haec igitur vita, memento mori.
