For vocabulary and additional information about each poem, click on the title.
Vivitur ex rapto...
Vivitur ex rapto: non hospes ab hospite tutus,
Non socer a genero, fratrum quoque gratia rara.
Finitur more solito...
Finitur more solito res laeta dolore;
Post rem, quae lenit, res mala saepe venit.
Ingenium nisi sit studium...
Ingenium, nisi sit studium, flos est sine fructu;
Haec duo iuncta simul fructificare solent.
Taciturnior
O decus eximium mentis sapientis, et apto
Nosse tacere suo et tempore nosse loqui.
Acceptam Fero Lucem
Purum a fratre capit glacialis Luna colorem,
Ac Dominae color est vivus in ore meo.

Tranquillis rebus...
Tranquillis rebus, quae sunt adversa, caveto;
Rursus in adversis melius sperare memento.
Verbera non metuet...
Verbera non metuet, metuet qui iussa magistri:
Haec qui contemnet, merito miser illa timebit.
Ficta parum constant...
Ficta parum constant: quod haberi poscis, id esto!
Vis ne bonus dici? Cura sit esse bonum.
Fessa prius somno...
Fessa prius somno quam tradas lumina, dices:
Fugit ut ista dies, sic mihi vita fugit.
Tela Dei
Vulnus alit fera laesa fuga, sic tu licet usque
Tela Dei fugias, non tamen effugies.
