Friday, June 22, 2012

Distich Round-Up: June 22

The distichs below are all keyed to the vocabulary in the DCC Latin vocabulary list: DCC Latin Vocabulary Distichs. Plus, don't forget to check out the "Latin Without Latin" distich essays - there will be a new one every day this summer.

For vocabulary and additional information about each poem, click on the title.


Dicere et facere sunt diversa
Multum inter sese praestare et dicere pugnant:
Illud difficile est; hoc nihil est levius.


Verus Amicus
Temporibus duris veri noscuntur amici;
Ah, fidos paucos experiere tibi.


Vitae Sanctorum
Sanctorum vitas legere et non vivere frustra est;
Sanctorum vitas degite, non legite.


Vive vacans studio...
Vive vacans studio, quasi numquam sis moriturus;
Vive carens vitio, tamquam sis cras moriturus.


Ratio
Rerum regina est ratio, naturaque mater;
Naturam ratio nos iubet ergo sequi.



Avaritia
Undique fluminibus currentibus in mare magnum,
Non ait “Unde venis?” aequor, at “Unda, veni.”


Praestat Dare Quam Accipere
Accipere humanum est, inopi donare deorum;
Nunquam tam paucos credo fuisse deos.


Homo
Plorabas cum natus eras: fuit ergo voluptas
Nulla tibi nasci; cur dolet ergo mori?


In Stupidum
Doctus eris numquam, poteris sed doctus haberi:
Vis dicam, fiet qua ratione? Tace.


Qua Veste Tegaris
Non cures, iuvenis, multum qua veste tegaris;
In vestimentis non est sapientia mentis.