Sunday, May 23, 2021

Gesta 11: Alexander et Reginae Filia

You can find more Latin stories at Centum.LauraGibbs.net,
and more Tiny Tales at 100Words.LauraGibbs.net.


Centum Verba: Alexander et Reginae Filia

Alexander regnavit potens valde.
Rex magistrum Aristotelem habebat, qui in omni scientia instruebat. 
Regina aquilonis filiam suam a tempore suae nativitatis veneno nutrivit, et cum pervenisset ad legitimam aetatem, erat pulchra et oculis gratiosa. Eam aspectantes, homines omnes infatuati sunt.
Regina eam ad Alexandrum misit, ut eius concubina fieret. 
Visa puella, Alexander statim captus est in amorem eius, et dormire cum ea volebat. 
Sed Aristoteles dixit, "Nolite talia attemptare! Inveniamus quendam malefactorem qui per legem debet mori. Iste cum ea dormiat."
Malefactor osculatus est eam coram omnibus. Statim cecidit et mortuus est. 
Alexander magistrum laudavit, qui eum a morte liberavit. 



Notes: This legend comes from the Secretum Secretorum; find out more here about "poison damsels" at Wikipedia: Visha Kanya, and also here: Alexander the Great and the Poison-Damsel of India by J. Modi. There is an English version in Swan: Of the Poison of Sin. The image above is a Visha Kanya sculpture.

Here is the full version from the Gesta:

De veneno peccati, quo quotidie nutrimur.
Alexander regnavit potens valde, qui magistrum Aristotelem in suum doctorem habebat, qui eum in omni scientia instruebat. 
Hoc audiens regina aquilonis filiam suam a tempore suae nativitatis veneno nutrivit, et cum pervenisset ad legitimam aetatem, erat tam pulchra et oculis hominum gratiosa, quod multi per adspectum ejus infatuati sunt. Regina eam ad Alexandrum misit, ut ejus concubina fieret. Visa puella statim captus est in amorem ejus, et dormire cum ea volebat. 
Hoc percipiens Aristoteles dixit ei, "Nolite talia attemptare. Quae si feceritis, in continenti moriemini, eo quod ipsa sit toto tempore vitae suae veneno nutrita. Quod autem verum sit probabo sta- tim. Hic est quidam malefactor, qui per legem debet mori. Cum ea dormiat, et tunc si verum est videbitis."
Et sic factum est. Malefactor osculatus est eam coram omnibus. Statim cecidit et mortuus est. 
Alexander hoc percipiens magistrum miro modo laudavit, qui eum a morte liberavit. Puellam matri remisit.


No comments: