Monday, May 24, 2021

Gesta 13: De amore inordinato

You can find more Latin stories at Centum.LauraGibbs.net,
and more Tiny Tales at 100Words.LauraGibbs.net.

This story is in three parts:

Centum Verba I: De amore inordinato

Rex uxorem miro modo dilexit. Ipsa peperit filium quem multum dilexit, et in uno lecto mater cum filio suo jacebat.
Cum filius tres annos complevisset, mortuus est rex.
Mater et filius simul continue jacebant.
Vidensque diabolus amorem tantum inter eos ad opus nefarium sollicitavit: filius matrem cognovit.
Regina concepit, et filius pre dolore ad partes longinquas accessit. 
Mater filium pulcherrimum peperit, vidensque parvulum natum, statim illum jugulavit, scindens guttur eius. Sanguis in palmam sinistre manus regine cecidit, et facti sunt quatuor circuli. 
Regina nulla arte potuit circulos evellere de manu, et semper habuit in illa manu cirothecam ne circuli viderentur. 

Centum Verba II: De misericordia Beatae Virginis

Regina elemosynas pro amore Beate Virginis Marie distribuit et ab omnibus erat dilecta, sed nullo modo de hoc confiteri volebat. 
Nocte una Beata Virgo confessori apparuit. 
Gavisus ait, "Dic servo tuo que tibi placent."
"Regina peccatum unum commisit quod tibi non audet pandere. Dic ei: elemosyne tue in conspectu filii mei accepte sunt. Precipio ei ut de peccato confiteatur quod private in camera sua commisit. Rogavi pro ea et remissum est peccatum, si confiteri voluerit. Si vero dictis tuis noluerit acquiescere, roga eam ut cirothecam de manu sinistra deponat; si hoc noluerit, cirothecam extrahe vi." 
His dictis Beata Virgo evanuit. 

Centum Verba III: 
De regina rogata

Mane vero regina humiliter confitebatur de omnibus peccatis, excepto illo.
Confessor ei ait, "Mihi manum ostende!"
At illa, "Manum ostendere nolo."
Ille contra ejus voluntatem cirothecam extraxit. "Noli timere! Beata Virgo mihi precepit hoc agere." 
In manu vidit quatuor circulos sanguineos: in primo quatuor CCCC, in secundo DDDD, in tercio MMMM, in quarto RRRR, et in circuitu superscripcio rubea:
Casu Cecidisti Carne Cecata; 
Demoni Dedisti Dona Donata; 
Monstrat Manifeste Manus Maculata; 
Recedit Rubigo, Regina Rogata. 
Regina ad pedes confessoris cecidit et cum lacrimis humiliter confitebatur. Accepta absolucione, post paucos dies obdormivit in domino, de cujus morte factus est planctus magnus.


(Lady Macbeth: Out, damned spot! Out, I say!)


Notes: You can find this story in Vincent de Beauvais; I chose an image of Lady Macbeth since the bloodstains on the queen's hand made me think of her. There is an English version in Swan: Of Inordinate Love (in that version, the little baby is a girl).

Here is the full version from the Gesta:

Quidam imperator erat, qui pulchram uxorem habebat, quam miro modo dilexit. Ipsa primo anno concepit et peperit filium, quem mater multum delexit, intantum quod singulis noctibus in uno lecto jacebat cum eo.

Cum autem in etate tres annos complevisset, mortuus est rex. De cujus morte factus est dolor magnus. Regina multis diebus mortem ejus planxit. Cum autem sepulture traditus fuisset, regina per se in castro quodam vixit, habens secum filium suum, dilexitque in tantum puerum, quod ejus presencia carere non posset. Ambo simul continue jacebant, donec puer XVIII annos in etate complevisset. 

Vidensque diabolus amorem tantum inter matrem et puerum ejus eos ad opus nefarium sollicitavit intantum quod filius matrem cognovit. Regina vero statim concepit. Cum autem impregnata esset, filius totum regnum pre dolore dimisit et ad partes longinquas accessit. 

Mater vero cum tempus pariendi adesset, filium pulcherrimum peperit, vidensque parvulum natum, statim illum jugulavit, scindens guttur ejus per medium. Sanguis vero gutturis ipsius parvuli in palmam sinistre manus regine cecidit, et facti sunt quatuor circuli rotundi in hac forma O. Regina nulla arte potuit circulos evellere de manu, et propter hoc intantum verecundabatur, quod semper habuit in illa manu cirothecam, ne circuli sanguinei viderentur. 

Regina ista beate virgini erat satis devota, et tarnen tantum verecundabatur, quod ex proprio filio conceperat et filium proprium oeeiderat, quod nullo modo de hoc confiteri volebat, et tarnen omni quindena de ceteris peccatis erat confessa. Regina ista largas elemosynas pro amore beate virginis Marie distribuit, et ab omnibus erat dilecta, quia omnibus graciosa. 

Accidit una nocte, quod ejus confessor coram lecto suo flexis genubus quinquies Ave Maria dicebat, et apparuit ei beata virgo et ait, "Ego sum virgo Maria. Habeo tibi aliqua secreta dicere."

Confessor gavisus valde est et ait, "Domina carissima, dic servo tuo, que tibi placent."

Que ait, "Regina istius regni tibi confitetur; tamen unum peccatum commisit, quod tibi non audet pandere pre nimia verecundia. Die vero crastina veniet ad te causa confessionis. Dic ei ex parte mei, quod elemosyne sue et oraciones sunt in conspectu filii mei presentate et accepte. Precipio ei, quod de illo peccato confiteatur, quod private in camera sua commisit, quia filium unicum occidit. Rogavi pro ea et remissum est ei peccatum, si confiteri voluerit. Si vero dictis tuis noluerit acquiescere, roga eam, ut cirothecam de manu sinistra deponat, et in palma ejus peccatum commissum non confessum videbis. Et si hoc noluerit, cirothecam extrahe vi." His dictis beata virgo evanuit. 

Mane vero regina satis humiliter confitebatur de omnibus peccatis excepto illo peccato. Cum autem omnia dixisset, que ei placuerunt, ait confessor, "Domina carissima, multi multa loquuntur, quare semper in manu sinistra uteris cirotheca. Audacter mihi manum ostende, si potero videre, si lateat aliquid, quod deo non placeat."

At illa, "Domine, manus mea non est sana et ideo eam vobis ostendere nolo."

Ille hec audiens per brachium eam accepit et contra ejus voluntatem cirothecam extraxit et ait, "Domina, noli timere! Beata virgo, que te intime diligit, mihi precepit hoc agere."

Cum vero manum apertam vidisset, vidit quatuor circulos sanguineos ac rotundos. In primo circulo erant quatuor C C C C, in secundo quatuor D D D D, in tercio quatuor M M M M, in quarto quatuor R R R R. In circuitu circulorum ad modum sigilli erat talis superscripcio rubea, continens que hic sequuntur. 
Casu Cecidisti Carne Cecata; 
Demoni Dedisti Dona Donata; 
Monstrat Manifeste Manus Maculata; 
Recedit Rubigo Regina Rogata. 

Domina regina, cum hoc vidisset, ad pedes confessoris cecidit et cum lacrimis humiliter confitebatur de illo peccato commisso. Accepta absolucione et penitentia completa post paucos dies obdormivit in domino. De cujus morte factus est planctus magnus in civitate.

No comments: