Sunday, July 25, 2021

Gesta 59: Jovinianus

You can find more Latin stories at Centum.LauraGibbs.net,
and more Tiny Tales at 100Words.LauraGibbs.net.


Sententia mea, this is the best story in the Gesta. I cut it down to about half its original length, but I couldn't bear to leave any of the episodes out. So, here it is in 10 short episodes, each 100 words:

Centum Verba: Jovinianus

1. Jovinianus Imperator
Jovinianus imperator regnavit.
Semel in stratu jacens, exaltatum est cor ejus. "Estne aliquis alius deus quam ego?" His cogitatis, somnum cepit. 
Mane milites vocavit. "Ad venandum pergere volo."
Dum imperator equitasset, calor intolerabilis eum invasit. In aqua frigida balneari volens, militibus dixit, "Hic remaneatis." 
Solus ad aquam festinanter equitabat, vestimenta deposuit, et aquam intravit.  
Dum ibi remansit, venit homo, ei per omnia similis in vultu et gestu. Induit se vestimentis ejus et ad milites equitavit. Ab omnibus sicut persona imperatoris receptus est, et ad palatium cum militibus perrexit. 
Jovinianus, de aqua exiens, vestes nec equum invenit. Admirabatur et tristatus est!

2. Jovinianus, Pessimus Ribaldus
Jovinianus nudus erat et neminem vidit. "Quid faciam? Ego miserabiliter sum ministratus." Tandem dicebat, "Hic prope manet miles quem ad militiam promovi. Ad eum pergam, et vestes et equum acquiram."
Totaliter nudus ad castrum militis perrexit et ad januam pulsavit. "Januam aperite!" 
Cum janitor eum vidisset, obstupuit. "Qualis es tu?" 
Imperator respondit, "Jovinianus sum imperator! Vestes et equum perdidi."
Janitor ait, "Mentiris, pessime ribalde! Jam ante adventum tuum dominus imperator Jovinianus ad palatium suum cum militibus suis transivit. Sed quia imperatorem te nominasti, domino meo nuntiabo." 
Janitor intravit et domino suo verba ejus retulit. Ille hoc audiens praecepit ut introduceretur.

3. Jovinianus et Miles
Miles notitiam ejus non habebat et ait, "Qualis es? Quod est nomen tuum?" 
Respondit, "Ego sum imperator Jovinianus." 
Ait ille, "Ribalde pessime! Qua audacia audes teipsum imperatorem nominare! Impune non transibis." Fecit eum egregie verberari et expelli.
Jovinianus flagellatus et expulsus flevit amare, cogitans apud se, "Prope est dux consilarius meus; ad eum pergam et necessitatem ei ostendam." 
Ad januam ducis venit et pulsavit. Janitor januam aperuit et admirabatur. "Carissime, qualis es tu, et quare sic totaliter nudus venisti?" 
Et ille, "Ego sum imperator; casu equum et vestimenta perdidi, et ideo ad ducem veni ut mihi in hac necessitate succurrat."

4. Jovinianus et Dux
Cum introductus fuisset, dux notitiam ejus non habens ait, "Qualis es tu?" 
Et ille, "Imperator sum ego, et te ad divitias et honores promovi!"
Respondit dux, "Insane miser! Quia talem honorem tibi appropriasti, impune non transibis." Confecit eum in carcerem includi et pane et aqua sustentari. Deinde ex carcere extraxit et egregie verberari.
Gemens et suspiria emittens, Jovinianus ait. "Heu mihi, quid faciam? Melius est mihi ad palatium meum pergere. Mei de palatio meo notitiam habebunt. Saltem si non, uxor mea notitiam meam habebit per certa signa." 
Solus ad palatium accessit et ad januam pulsavit; audita pulsatione janitor januam aperuit. 

5. Jovinianus et Palatii Janitor
Dixit janitor, "Qualis es tu?" 
Et ille, "Imperator sum! Miror de te quia non novisti me!" 
Janitor ait, "Mentiris! Ego cum domino imperatore diu steti." 
Et ille, "Ego sum ille! Si dictis non credis, rogo te, dei amore, ut ad imperatricem accedas, et per ista signa, quae nullus nisi nos duo novit sub caelo, mihi vestes imperiales mittet; casu perdidi omnia."
Ait janitor, "Non dubito quin insanus sis, quia dominus meus imperator in mensa sedet et juxta eum imperatrix. Verumtamen ex quo dicis te imperatorem esse, imperatrici intimabo. Certus sum quod graviter punieris!"
Janitor ad imperatricem perrexit et omnia intimavit.

6. Dominus et Domina
Imperatrix domino suo ait, "Domine mi, audite mirabilia! Signa privata inter nos acta unus ribaldus in porta mihi per janitorem recitat, dicens se imperatorem esse."
Imperator praecepit janitori ut ille introduceretur.
Qui cum nudus introductus fuisset, canis, qui antea multum eum dilexerat, ad guttur suum saltabat ut eum occideret, sed per familiam impeditus est.
Ait imperator, "Dic mihi, qualis es tu et ob quam causam venisti?" 
At ille, "Imperator sum et dominus istius loci." 
Ait imperator omnibus in aula, "Dicite mihi: quis nostrum imperator est?" 
Aiunt illi, "Domine, istum ribaldum numquam vidimus! Puniatur ut omnes exemplum de tali praesumptione capiant."

7. Imperatoris Judicium
Imperator ad imperatricem ait, "Domina, dic mihi: nosti tu istum hominem qui se dicit imperatorem et dominum tuum esse?"
At illa, "Bone domine, cur talia a me quaeris? Nonne plus quam viginti sex annis in societate tua steti et prolem per te genui? Sed unum est quod miror: quomodo iste ribaldus pervenit ad secreta inter nos perpetrata." 
Imperator ille dixit illi, "Quare ausus fuisti teipsum imperatorem nominare, damus pro judicio ut ad caudam equi tractus sis! Et si iterum ausus sis hoc dicere, te condemnabo morte turpissima." Vocavit satellites et ait, "Istum ad caudam equi trahite, sed nolite eum occidere."

8. Jovinianus Desperatus
Post haec desperatus dicebat, "Pereat dies in qua natus sum! Amici a me recesserunt, et uxor me non novit. Sed hic prope manet confessor meus; forte notitiam meam habebit."
Ad fenestram heremitae pulsavit.
Ille ait, "Quis ibi est?"
"Ego sum imperator Jovinianus! Fenestram aperias ut loquar tecum." 
Cum vocem audisset, fenestram aperuit, sed hominem videns fenestram clausit. "Discede a me, maledicte! Tu non es imperator sed diabolus in forma hominis."
Ille ad terram prae dolore cecidit, dicens, "Heu mihi, quid faciam ego!" Et his dictis recordatus fuit quod in stratu exaltatum fuit cor ejus dicens, "Estne deus alter praeter me?"

9. Jovinianus et Heremita
Statim ad fenestram heremitae pulsabat. "Amore illius qui pependit in cruce, confessionem meam audite." Et de tota vita cum lacrimis confessus est, et praecipue quomodo contra deum se erexit.
Facta confessione, heremita fenestram aperuit et notitiam ejus habebat. "Benedictus altissimus! Vestes hic habeo; induas te et ad palatium perge, et ut spero notitiam tuam habebunt."
Imperator induit se et ad palatium perrexit.
Janitor eum satis honorifice recepit. 
At ille, "Numquid notitiam meam habes?" 
Janitor ait, "Etiam, domine peroptime, sed admiror quod per totum diem hic steti et te exire non vidi." 
Ille aulam intravit, et omnes eum videntes capita inclinabant. 

10. Finis
Cum aulam intrasset, alius imperator juxta eum stare fecit, et omnibus ait, "Dicite, quis nostrum est imperator?"
Imperatrix primo respondit, "Domine mi, testis est mihi deus in caelis: quis vestrum est dominus meus penitus ignoro." Et sic omnes dixerunt. 
At ille, "Carissimi, iste homo est imperator vester. Contra deum se erexit, propter quod peccatum deus eum flagellavit. Ego sum angelus ejus, custos animae suae, qui imperium custodivi quamdiu fuit in paenitentia. Jam ejus paenitentia completa est. Ammodo ei sitis obedientes!" Et statim ab oculis eorum disparuit. 
Imperator vero deo gratias reddidit et toto tempore vitae suae in bona pace vixit.




Notes: There's a great discussion of sources and parallels here: The Dethroned King in Medieval Lore. There is an English version in Swan: Of Too Much Pride. I also found an annotated version with vocabulary and notes: De Superbia et Arrogantia Imperatoris Ioviniani.

Here is the full version from the Gesta:

De superbia nimia et quomodo superbi ad humilitatem maximam saepe perveniunt; satis notabile.

Jovinianus imperator regnavit potens valde, qui cum semel in stratu suo jacuisset, exaltatum est cor ejus ultra quam credi potest, et in corde suo dixit, "Estne aliquis alius deus quam ego?" His cogitatis somnum cepit. 

Mane vero surrexit et vocavit milites suos et ait, "Carissimi, bonum est cibum sumere, quia hodie ad venandum pergere volo. Illi vero parati erant ejus voluntatem adimplere. Cibo sumpto ad venandum perrexerunt. 

Dum vero Imperator equitasset, calor intollerabilis eum invasit, in tantum quod videbatur ei quod moreretur nisi in aqua frigida balneari posset. Respexit a longe et aquam latam vidit, dixit suis militibus, "Hic remaneatis, quousque fuero liberatus." Dextrarium cum calcaribus percussit, ad aquam festinanter equitabat, de equo descendit, omnia vestimenta deposuit, aquam intravit et tamdiu ibi remansit, quousque totaliter refrigeratus esset. 

Dum ibidem exspectasset, venit quidam homo ei per omnia similis in vultu et gestu, et induit se vestimentis ejus, dextrarium ejus ascendit, et ad milites equitavit, ab omnibus sicut persona imperatoris est receptus. Finito ludo ad palatium cum militibus perrexit. 

Post haec cito Jovinianus de aqua exivit, vestes nec equum invenit. Admirabatur et tristatus est valde quia nudus erat et neminem vidit; cogitavit inter se, "Quid faciam? Ego miserabiliter sum ministratus." Tandem ad se reversus dicebat, "Hic prope manet unus miles, quem ad militiam promovi: ad eum pergam, vestes et equum acquiram et sic ad palatium meum ascendam, et videbo, quomodo et per quem sum confusus."

Jovinianus totaliter nudus ad castrum militis perrexit, ad januam pulsavit, janitor autem causam pulsationis quaesivit. Ait Jovinianus, "Januam aperite, et qualis ego sum videte!" Ille vero januam aperuit et cum eum vidisset, obstupuit et ait, "Qualis es tu?" At ille, "Jovinianus sum imperator! Vade ad dominum tuum, et dic ei, ut mihi vestes accommodet, quia vestes et equum perdidi." Qui ait, "Mentiris, pessime ribalde! Jam ante adventum tuum dominus imperator Jovinianus ad palatium suum cum militibus suis transivit, et dominus meus secum perrexit et rediit, et jam in mensa sedet. Sed quia imperatorem te nominasti, domino meo nuntiabo." Janitor intravit et domino suo verba ejus retulit. Ille hoc audiens praecepit ut introduceretur, et sic factum est. 

Miles cum vidisset, notitiam ejus non habebat, sed imperator peroptime eum cognovit. Ait ei miles, "Dic mihi, qualis es, et quod est nomen tuum?" Qui respondit, "Ego sum imperator Jovinianus, et ego te ad militiam promovi tali tempore." Ait ille, "Ribalde pessime, qua audacia audes teipsum imperatorem nominare! Jam dominus meus imperator ante te ad palatium equitavit, et ego per viam ei associatus eram et jam sum reversus. Et quia teipsum imperatorem nominasti, impune non transibis." Fecit eum egregie verberari et postea expelli.

Ille vero sic flagellatus et expulsus flevit amare et ait, "Deus meus, quid hoc esse poterit, quod miles, quem ad militiam promovi, notitiam mei non habet, et cum hoc graviter me flagellavit!" Cogitavit autem apud se, "Prope est quidam dux consilarius meus; ad eum pergam et necessitatem ei ostendam, per quem potero indui et ad palatium meum reverti." 

Cum vero ad januam ducis venisset, pulsavit. Janitor audiens pulsationem januam aperuit, et cum hominem nudum vidisset, admirabatur et aiebat, "Carissime, qualis es tu, et quare sic totaliter nudus venisti?" Et ille, "Ego sum imperator, a casu equum et vestimenta perdidi, et ideo ad ducem veni, ut mihi in hac necessitate succurrat. Ideo te rogo, ut negotium meum coram domino tuo facias." Janitor cum verba ejus audisset admirabatur, aulam intravit, et domino suo omnia retulit. Ait dux, "Introducatur."

Cum introductus fuisset nullus notitiam ejus habebat, et dux ad illum, "Qualis es tu?" Et ille, "Imperator sum ego, et te ad divitias et honores promovi, quando te ducem feci et consiliarium meum te constitui." Ait dux, "Insane miser! Perrexi parum ante cum domino meo imperatore versus palatium, et reversus sum, et quia talem honorem tibi appropriasti, impune non transibis." Confecit eum in carcerem includi et pane et aqua sustentari. Deinde ex carcere extraxit et egregie verberari et a tota terra post hoc ejici fecit. 

Ille sic ejectus ultra quam credi poterit gemuit et suspiria emittebat et intra se dixit, "Heu mihi, quid faciam, quia factus sum opprobrium omnium et abjectio plebis? Melius est mihi ad palatium meum pergere et mei de palatio meo notitiam habebunt; saltem si non, uxor mea notitiam meam habebit per certa signa." 

Solus ad palatium accessit, ad januam pulsavit, audita pulsatione janitor januam aperuit; quem cum vidisset, dixit, "Dic mihi, qualis es tu?" Et ille, "Miror de te, quia non novisti me, quia per tot tempora mecum fuisti." Qui ait, "Mentiris; cum domino imperatore diu steti." Et ille, "Ego sum ille, et si dictis non credis, rogo te dei amore, ut ad imperatricem accedas et per ista signa illa mihi vestes imperiales per te mittet, quia a casu perdidi omnia; ista signa, quae per te ei mitto, nullus nisi nos duo novit sub caelo." Ait janitor, "Non dubito, quin insanus sis, quia jam dominus meus imperator in mensa sedet et juxta eum imperatrix; verumtamen ex quo dicis te imperatorem esse, imperatrici intimabo, et certus sum quod graviter punieris."

Janitor ad imperatricem perrexit et omnia audita ei intimavit. Illa non modicum contristata ad dominum suum conversa est et ait, "Domine mi, audite mirabilia! Signa privata inter nos saepius acta unus ribaldus in porta mihi per janitorem recitat, et dicit se imperatorem et dominum meum esse." Ipse cum hoc audisset, praecepit janitori ut introduceretur in conspectu omnium. 

Qui cum taliter nudus introductus fuisset, canis quidam, qui antea multum eum dilexerat, ad guttur suum saltabat, ut eum occideret, sed per familiam impeditus est, sic quod nullum ab eo recepit malum. Item quendam falconem habebat in pertica, qui cum eum vidisset ligaturam fregit et extra aulam advolavit. 

Ait imperator omnibus in aula sedentibus, "Carissimi, audite verba mea, quae de isto ribaldo dicam! Dic mihi, qualis es tu et ob quam causam venisti?" 

At ille, "Domine, ista est mirabilis questio; imperator sum et dominus istius loci." 

Ait imperator omnibus sedentibus in mensa et circumstantibus, "Dicite mihi per juramentum vestrum, quod mihi fecistis, quis nostrum imperator est et dominus?" 

Aiunt illi, "Domine, leviter respondemus per juramentum quod vobis fecimus, istum ribaldum numquam vidimus, sed vos estis dominus noster et imperator, quem a juventate novimus, et ideo rogamus una voce, ut puniatur, ut omnes exemplum ab eo capiant, et de tali praesumptione se non attemptent."

Imperator ille conversus ad imperatricem ait, "Dic, domina, mihi per fidem qua teneris, nosti tu istum hominem, qui se dicit imperatorem et dominum tuum esse?"

At illa, "Bone domine, cur talia a me quaeris? Nonne plus quam viginti sex annis in societate tua steti et prolem per te genui? Sed unum est, quod miror, quomodo iste ribaldus pervenit ad nostra secreta inter nos perpetrata." 

Imperator ille dixit illi, qui introductus fuerat, "Carissime, quare ausus fuisti teipsum imperatorem nominare, damus pro judicio ut ad caudam equi hodie sis tractus et si iterum sis ausus hoc dicere, te condemnabo morte turpissima." Vocavit satellites suos et ait, "Ite et istum ad caudam equi trahite, sed nolite eum occidere." Et sic factum est. 

Post haec vero ultra quam credi potest commota sunt omnia interiora ejus et quasi de se ipso desperatus dicebat, "Pereat dies in qua natus sum! Amici mei a me recesserunt, uxor mea et filii mei non noverunt me." Dum hoc dixisset, cogitabat, "Hic prope manet confessor meus; pergam ad ipsum: forte ipse notitiam meam habebit, quia saepius confessionem meam audivit."

Perrexit ad heremitam, ad fenestram cellulae suae pulsavit. At ille, "Quis ibi est?" Et ille, "Ego sum imperator Jovinianus; fenestram aperias ut loquar tecum." Ille vero cum vocem ejus audisset, fenestram aperuit; cum eum vidisset, cum impetu fenestram clausit et ait, "Discede a me, maledicte; tu non es imperator sed diabolus in forma hominis."

Ille hoc audiens ad terram prae dolore cecidit, crines capitis ac barbae dilaceravit et dixit, "Heu mihi, quid faciam ego!"

His dictis recordatus fuit quod in stratu suo exaltatum fuit cor ejus dicens, "Estne deus alter praeter me?"

Statim ad fenestram heremitae pulsabat et dixit, "Amore illius qui pependit in cruce, confessionem meam audite, fenestra clausa." At ille, "Mihi bene placet." Qui de tota vita sua cum lacrimis est confessus et praecipue quomodo contra deum se erexit, dicens quod non credidit alium deum esse quam seipsum. 

Facta confessione et absolutione heremita fenestram ejus aperuit et notitiam ejus habebat et ait, "Benedictus altissimus, jam novi vos. Paucas vestes hic habeo; induas te et ad palatium perge, et ut spero notitiam tuam habebunt."

Imperator induit se, ad palatium suum perrexit, ad januam pulsabat, janitor hostium aperuit et eum satis honorifice recepit. At ille, "Numquid notitiam meam habes?" Qui ait, "Etiam, domine peroptime, sed admiror quod per totum diem hic steti et vos exire non vidi." 

Ille vero aulam intravit, omnes eum videntes capita inclinabant. Alius imperator erat cum domina in camera. Quidam miles exiens de camera eum intime aspexit et post haec in cameram est reversus; ait, "Domine mi, est quidam in aula cui omnes capita inclinant et honorem faciunt, qui vobis in omnibus assimilatur, intantum quod quis vestrum est imperator penitus ignoro." 

Imperator ille hoc audiens ait imperatrici, "Exeas et videas, si ejus notitiam habeas." 

Illa vero foras perrexit, et cum eum vidisset, admirabatur; statim cameram intravit et ait, "Domine, vobis unum denuntio quod quis vestrum est dominus meus penitus ignoro."

At ille, "Ex quo sic est, foris pergam et veritatem excutiam."

Cum autem aulam intrasset, eum per manum cepit et juxta eum stare fecit, vocavit omnes nobiles in aula existentes cum imperatrice et ait, "Per juramentum, quod mihi fecistis, dicite, quis nostrum est imperator?"

Imperatrix primo respondit, "Domine mi, mihi incumbit primo respondere; testis est mihi deus in caelis, quis vestrum est dominus meus penitus ignoro." Et sic omnes dixerunt. 

At ille, "Carissimi, audite me! Iste homo est imperator vester et dominus. Nam aliquo tempore contra deum se erexit, propter quod peccatum deus eum flagellavit et hominis notitia ab eo recessit quousque satisfactionem deo fecit. Ego sum angelus ejus, custos animae suae, qui imperium custodivi quamdiu fuit in paenitentia. Jam ejus paenitentia est completa et pro peccatis satisfecit; ammodo ei sitis obedientes. Ad deum vos recommendo." Statim ab oculis eorum disparuit. 

Imperator vero deo gratias reddidit et toto tempore vitae suae in bona pace vixit et spiritum deo reddidit.




Monday, July 19, 2021

Gesta 56: Princeps et Mercator

You can find more Latin stories at Centum.LauraGibbs.net,
and more Tiny Tales at 100Words.LauraGibbs.net.


Centum Verba: Principis Mensa

Mercator quidam principem divitem videns exclamavit, "Quam formosus est, et gratiosus! Quam pretiosa vestimenta eius!"
Princeps mercatorem rogavit ut secum pernoctaret.
Cum hora cenandi adesset, princeps mercatorem iuxta dominam in mensa collocavit. Mercator, dominam videns tam pulchram et gratiosam, quasi extra se raptus est.
Delata sunt fercula, et ecce cibus optimus in capite defuncti collocatus et ante dominam positus est. Mercator cum mortui caput vidisset, commota sunt omnia viscera eius et ait in corde suo, "Heu mihi, timeo ne perdam caput meum in isto loco!" 
Domina eum confortavit. "Noli te sollicitare," ei dixit. "Cibus mihi placet, etiam in mortui capite."


Centum Verba: Principis Camera

Cum nox adesset, mercator ductus est in cameram honestam ubi invenit lectum paratum, cortinis circumvolutum. Dum lectum intrasset, famuli ostium clauserunt et ille solus in camera remansit  respexitque angulum ubi erat lumen. Vidit duos homines mortuos per bracchia pendentes. Hoc viso, invasit eum timor intolerabilis, et quiescere non poterat. 
Mane surrexit et ait, "Heu mihi, timeo ne perdam vitam meam in isto loco!"
Princeps, cum surrexisset, fecit mercatorem ad se vocari et ait, "Carissime, quid tibi placet de me?"
"Mihi omnia bene placent," ait mercator, "sed cibum ministratum in capite defuncti vidi, et duos iuvenes mortuos in angulo camerae pendentes inveni."


Centum Verba: Principis Rationes

His verbis auditis, princeps mercatori dixit, "Carissime, uxorem meam nimis pulchram vidisti, et caput defuncti ante eam. Ratio est talis: iste cuius erat caput fuit dux qui uxorem meam sollicitavit et cum ea concubuit. Gladio caput eius amputavi, quod in signum verecundiae singulis diebus ante uxorem pono ut ad memoriam reducat peccatum quod commisit."
Mercator admiratus est.
"Filius ducis defuncti," princeps declaravit, "illos duos iuvenes in camera pendentes occidit, cognatos meos; ideo omni die corpora eorum visito ut fiam magis fervens sanguinem eorum vindicare. Vade ergo in pace, et posthac vitam hominis non iudices quousque plenius tibi de veritate constiterit."




Notes: You can find a similar story in Margaret of Navarre's Heptameron, story 32; here is a link to an English translation of that story (and more about the Heptameron). There is an English version in Swan: Of Remembering Death.

Here is the full version from the Gesta:

De memoria mortis.

Quidam princeps erat qui multum delectabatur venari. 
Accidit semel, quod cum ad venandum perrexisset, casu mercator quidam per eandem viam secutus est, vidensque principem formosum et gratiosum vestimentis pretiosis indutum, ait in corde suo, "Domine deus, homo iste multum tibi tenetur; ecce quam formosus est et strenuus et gratiosus, et omnes, qui sunt in eius comitatu, honeste induti."
Hiis cogitatis dixit uni ex familia principis, "Dic mihi, carissime, dominus vester qualis est?"
Qui ait, "Est dominus multarum terrarum, et potens valde in auro et argento ac familia."
Ait mercator, "Multum tenetur ipse deo; formosus est et sapiens inter omnes, quos umquam vidi."
Ille hoc audiens occulte omnia verba mercatoris domino suo narravit. Dominus vero circa horam vespertinam, cum domum rediret, mercatorem rogavit, ut secum pernoctaret. Ille hoc non audebat resistere et cum principe ad civitatem perrexit. 
Cum vero castrum eius intrasset, tot divitias, tot pulchras cameras auro depictas vidit, quod valde admirabatur. Cum autem hora cenandi adesset, princeps mercatorem iuxta suam dominam in mensa collocari fecit. Mercator autem cum dominam vidisset tam pulchram et tam gratiosam, quasi extra se raptus fuit et ait in corde suo, "Deus meus, princeps omnia, quae desiderat cor suum, habet, uxorem pulchram, filios ac filias, familiam multam nimis."
Cum autem sic cogitasset, delata sunt fercula ante dominam et ante eum, et ecce cibaria optima in capite unius defuncti collocata et ante dominam posita sunt et omnibus de familia in scutellis argenteis ministrabatur in aula. Mercator cum caput mortui ante eum vidisset, commota sunt omnia viscera eius et ait in corde suo, "Heu mihi, timeo quod perdam caput meum in isto loco!" Domina vero inquantum potuit eum confortavit. 
Cum vero nox adesset, ducitur in cameram honestam, ubi invenit lectum paratum, cortinis circumvolutum, et in angulo domus luminaria magna. Dum vero lectum intrasset, famuli ostium clauserunt et ille solus in camera remansit; respexitque angulum ubi erat lumen. Vidit duos homines mortuos per brachia pendentes. Hoc viso invasit eum timor intollerabilis, intantum quod quiescere non poterat. 
Mane vero surrexit et ait, "Heu mihi, timeo hodie iuxta illos duos pendere."
Princeps vero cum surrexisset, fecit mercatorem ad se vocari et ait, "Carissime, quid tibi placet de me?"
At ille, "Mihi omnia bene placent, sed quod mihi ministrabatur in capite defuncti, ultra quam credi potest abhorrui tantum quod comedere non poteram. Cum vero in lecto positus fuissem, duos iuvenes pendentes in angulo camerae vidi, et tantus timor me invasit, quod dormire non poteram, et ideo dei amore permittatis me transire."
Ait princeps, "Carissime, vidisti uxorem meam nimis pulchram et caput defuncti ante eam. Ratio est talis: iste enim cuius erat caput fuit quidam dux nobilis, qui uxorem meam sollicitavit et cum ea concubuit et pariter adinvicem commisceri perspexi, gladium arripui et caput eius amputavi, unde in signum verecundiae singulis diebus illud caput ante eam pono, ut ad memoriam reducat peccatum quod commisit. Filius vero defuncti illos duos iuvenes cognatos meos in camera pendentes occidit, ideo omni die corpora eorum visito, ut fiam magis fervens sanguinem eorum vindicare. Cum autem adulterium uxoris recolo et mortem iuvenum ad memoriam reduco, nullum gaudium habere potero. Vade ergo, carisssime, in pace et ammodo vitam hominis cuiuscumque non iudices, quousque plenius tibi de veritate constiterit. Mercator ei valefecit et ad mercandum perrexit.

Saturday, July 10, 2021

Gesta 48. Tyrannus et Taurus Eius

You can find more Latin stories at Centum.LauraGibbs.net,
and more Tiny Tales at 100Words.LauraGibbs.net.


Centum Verba: Tyrannus et Taurus Eius

Phalaris, tyrannus crudelis, Agrigentinos multos necat, exquisitis tormentis implicans.
Perillus, aeris artifex, aeneum taurum facit, tyranni crudelitati aptum: in latere ostium habet per quod immittuntur homines morte puniendi; supposito igne, homines in tauro cremantur.
Perillus tyranno ait, "Propter mortis amaritudinem et ignis fervorem, homines clamant in tauro, sed non creditur vox esse humana; quasi vox feralis resonat. Sic, O rex, minime ad compassionem moveberis."
Phalaris opus laudat et inventori ait, "Mihi crudeli donum aptum tu crudelior obtulisti! Nunc, O inventor, taurum tuum probabis: nulla enim aequior ratio est quam necis artificem arte perire sua."
Sic Perillus crematur in tauro suo.


Notes: The famous story of the "brazen bull" even has its own article at Wikipedia. There is an English version in Swan: Of the end of sinners. The final words are from Ovid's Ars Amatoria: neque enim lex aequior ulla est, quam necis artifices arte perire sua. The engraving by Pierre Woeiriot shows them forcing Perillus into the bull.

Here is the full version from the Gesta:

De iusta sequela malorum. Refert Dyonisius, quod cum Perillus, aeris artifex Falaridi regi tyranno crudeli qui Agrigentinos depopulabatur et exquisitis tormentis implicabat, obtulisset eius crudelitati nimis aptum quendam aeneum taurum noviter per se factum, in latere latenter habens ostium per quod immitterentur homines morte puniendi ut supposito igne cremarentur.  Et cum ipsi propter mortis amaritudinem clamarent in tauro, non crederetur vox esse humana, sed feralis, ut sic rex minime ad compassionem moveretur. Rex opus laudans sed inventorem eius exhortans ait, "In te prius excipies et probabis quod mihi crudeli crudelior obtulisti, nulla enim aequior ratio est quam necis artificis arte perire sua," ut dicit Ovidius.


Sunday, July 4, 2021

Gesta 41: Codrus rex Atheniensium

You can find more Latin stories at Centum.LauraGibbs.net,
and more Tiny Tales at 100Words.LauraGibbs.net.


Centum Verba: Codrus Rex Atheniensium

Codrus, rex Atheniensium, contra Doricos pugnaturus, congregavit exercitum et super eventu belli consuluit Apollinem. Cui responsum est quod aliter non vinceret nisi ipse gladio interiret hostili.
Dorici, hoc audito, dixerunt ne quis laederet Codrum. 
Codrus, mutato regis habitu, arma accepit et exercitum penetravit. Miles Doricus lancea eum usque ad cor penetravit, et sic per mortem suam populum suum de manibus inimicorum suorum liberavit. 
Tandem de morte eius factus est planctus magnus ex utraque populi parte.
Sic Iesus Christus sciens quod genus humanum non posset redimi nisi ipse moreretur, venit in bello contra diabolum, mutans habitum suum quando naturam humanam assumpsit.



Notes: You can find this story in Valerius Maximus, and I've included that Latin text with a translation below. There is an English version of the Gesta story in Swan: Of the Conquests and Charity of Our Lord.

Here is the full version from the Gesta (I've included just the start of the allegorical part):

Cosdras imperator Atheniensium contra Dorenses pugnaturus congregavit exercitum, et super eventu belli consuluit Apollinem. Cui responsum est quod aliter non vinceret, nisi ipse gladio interiret hostili. Dorenses hoc audito dixerunt ne quis laederet corpus regis Cosdri. Quod postquam Cosdras cognovit, mutato regis habitu arma accepit et exercitum penetravit. Quod videns unus militum cum lancea eum usque ad cor penetravit et sic per mortem suam populum suum de manibus inimicorum suorum liberavit. Tandem de morte ejus factus est planctus magnus ex utraque populi parte.
Carissimi, sic dilectus dominus noster Iesus Christus consulto deo patre quod genus humanum non posset redimi, nisi si ipse moreretur, venit pugnaturus in bello isto contra diabolum. Et scies quod agnosceretur, mutavit habitum suum quando naturam humanam assumpsit.

Here's a 15th-century manuscript illustration from the Speculum humanae salvationis:


For comparison, here is Valerius Maximus:

Rex Atheniensium Codrus, cum ingenti hostium exercitu Attica regio debilitata ferro ignique vastaretur, diffidentia humani auxilii ad Apollinis Delphici oraculum confugit perque legatos sciscitatus est quonam modo tam grave illud bellum discuti posset. respondit deus ita finem ei fore, si ipse hostili manu occidisset. quod quidem non solum totis Athenis, sed in castris etiam contrariis percrebruit, eoque factum est ut ediceretur ne quis Codri corpus vulneraret. id postquam cognovit, depositis insignibus imperii famularem cultum induit ac pabulantium hostium globo se obiecit unumque ex his falce percussum in caedem suam conpulit. cuius interitu ne Athenae occiderent effectum est.

Here is Samuel Speed's 17th-century translation of Valerius Maximus: 

The King of the Athe∣nians, Codrus, when he saw his Territories wasted and invaded by vast numbers of his Enemies, despairing of humane assistance, sent to the Oracle of Apollo, and by his Embassadors desired to know, which way he might avoid that terrible War. The God returned for answer, that it would be ended when he fell by his Enemies hand. Which was not only spread about among his own People, but in the Camp of the Ene∣my: who thereupon commanded that not a man should touch the body of Codrus. Which when the King understood, he threw off his Royal Robes, and in a servile Habit threw himself into the midst of a Squadron of the Enemy, that were out a forraging, and wounding one of them with a scythe, provoked the souldier to kill him; by whose Death Athens escaped ruine. 


Sunday, June 27, 2021

IMPORTANT INFO for any EMAIL SUBSCRIBERS

Hello everybody! This is a special post with information for anyone who subscribes to this blog by email, plus there is also an update to the perdix story below. 

The Feedburner email service I have used for about 10 years here is going away in July. If you want to continue to receive new posts by email, I need you to fill out this Google form; if the embedded version does not work, you can access the form with this link.


I don't know if Feedburner has contacted subscribers directly, but there is the notice I received as the owner of the blog:




Update to the Perdix storyThanks to a reader for writing to ask about sources for this partridge legend; I completely forgot to include that information here. This story about the partridge forms part of the bestiary tradition (there is a lot of overlap between bestiary lore and the animals in the Gesta), and that bestiary tradition emerges from Roman natural history writers like Pliny. More information and references here at the wonderful bestiary.ca site: Perdix. You can read the Latin text of Pliny here. Even better: this is an actual animal behavior; more about that at Wikipedia: Distraction Display.
 

Saturday, June 26, 2021

Gesta 36: Perdix et Venator

You can find more Latin stories at Centum.LauraGibbs.net,
and more Tiny Tales at 100Words.LauraGibbs.net.


Centum Verba: Perdix et Venator

Perdix habens pullos, sciens venatorem appropinquare nido, ut venatorem retrahat a pullis, venit prope venatorem et fingit se posse non volare. Venator insequitur paulatim; illa volat, et ipse post illam vadit, et sic semper facit donec elongatus est a pullis; et sic decipitur venator, quod nec perdicem nec pullos habet.
Venator est bonus Christianus, qui victum et vestitum cum labore acquirit. Sed mundus hominem non libenter sustinet; homo mundi vanitatem sequitur, et mundus illum ab amore dei et bonis operibus elongat. Deinde mors illum subtrahit a saeculo, et manet ille miser deceptus quia non habet mundum nec fructum bonorum operum.



Notes: There is an English version in Swan: The Course of Human Life. The story is about a philosopher and a king, with the philosopher teaching the king about the meaning of life. The philosopher makes a long (LONG) speech, and it contains two exempla: one is the story of the mother bird and her chicks with its moralization (that's what I included here), and the second exemplum is the story of Alexander's horse Bucephalus. Since the story about the mother bird was so short, I was able to include the allegorical moralization, which might surprise you: instead of the mother bird being a positive exemplum, the focus is on the hunter, with the mother bird standing for the material world!

Update: Thanks to a reader for writing to ask about sources for this partridge legend; I completely forgot to include that information here. This story about the partridge forms part of the bestiary tradition (there is a lot of overlap between bestiary lore and the animals in the Gesta), and that bestiary tradition emerges from Roman natural history writers like Pliny. More information and references here at the wonderful bestiary.ca site: Perdix. You can read the Latin text of Pliny here. Even better: this is an actual animal behavior; more about that at Wikipedia: Distraction Display.

Here is the full version from the Gesta:

Perdix habens pullos suos, sciens venatorem appropinquare nido, ut venatorem retrahat a pullis, venit prope venatorem et fingit se posse non volare; quod venator credens esse verum, insequitur paulatim. lila volat, et ipse post illam vadit sperans illam capere, et sic semper facit, donec elongatus est a pullis; et sic decipitur venator, quod nec perdicem nec pullos habet.

Sic est de mundo. Venator, qui nido pullorum appropinquat, est bonus Christianus, qui victum et vestitum et alia cum labore acquirit. Sed mundus hominem non libenter sustinet, tali applaudit et simulat, ac si sequi velit, et semper cum honore manere; quod videns homo saepe ab operibus bonis recedit et mundi vanitatem sequitur, et tunc mundus illum ab amore dei et bonis operibus elongat. Deinde mors illum subtrahit a saeculo, et manet ille miser deceptus, quia non habet mundum, quem sequebatur, nec fructum bonorum operum, a quibus elongatur. Ecce quomodo mundus suis servitoribus reddit mercedem. Et hoc est, quod dicit Jacobus: Totus mundus in maligno positus est. Omne, quod est in mundo, aut est superbia vite et reliqua.