Monday, July 19, 2021

Gesta 56: Princeps et Mercator

You can find more Latin stories at Centum.LauraGibbs.net,
and more Tiny Tales at 100Words.LauraGibbs.net.


Centum Verba: Principis Mensa

Mercator quidam principem divitem videns exclamavit, "Quam formosus est, et gratiosus! Quam pretiosa vestimenta eius!"
Princeps mercatorem rogavit ut secum pernoctaret.
Cum hora cenandi adesset, princeps mercatorem iuxta dominam in mensa collocavit. Mercator, dominam videns tam pulchram et gratiosam, quasi extra se raptus est.
Delata sunt fercula, et ecce cibus optimus in capite defuncti collocatus et ante dominam positus est. Mercator cum mortui caput vidisset, commota sunt omnia viscera eius et ait in corde suo, "Heu mihi, timeo ne perdam caput meum in isto loco!" 
Domina eum confortavit. "Noli te sollicitare," ei dixit. "Cibus mihi placet, etiam in mortui capite."


Centum Verba: Principis Camera

Cum nox adesset, mercator ductus est in cameram honestam ubi invenit lectum paratum, cortinis circumvolutum. Dum lectum intrasset, famuli ostium clauserunt et ille solus in camera remansit  respexitque angulum ubi erat lumen. Vidit duos homines mortuos per bracchia pendentes. Hoc viso, invasit eum timor intolerabilis, et quiescere non poterat. 
Mane surrexit et ait, "Heu mihi, timeo ne perdam vitam meam in isto loco!"
Princeps, cum surrexisset, fecit mercatorem ad se vocari et ait, "Carissime, quid tibi placet de me?"
"Mihi omnia bene placent," ait mercator, "sed cibum ministratum in capite defuncti vidi, et duos iuvenes mortuos in angulo camerae pendentes inveni."


Centum Verba: Principis Rationes

His verbis auditis, princeps mercatori dixit, "Carissime, uxorem meam nimis pulchram vidisti, et caput defuncti ante eam. Ratio est talis: iste cuius erat caput fuit dux qui uxorem meam sollicitavit et cum ea concubuit. Gladio caput eius amputavi, quod in signum verecundiae singulis diebus ante uxorem pono ut ad memoriam reducat peccatum quod commisit."
Mercator admiratus est.
"Filius ducis defuncti," princeps declaravit, "illos duos iuvenes in camera pendentes occidit, cognatos meos; ideo omni die corpora eorum visito ut fiam magis fervens sanguinem eorum vindicare. Vade ergo in pace, et posthac vitam hominis non iudices quousque plenius tibi de veritate constiterit."




Notes: You can find a similar story in Margaret of Navarre's Heptameron, story 32; here is a link to an English translation of that story (and more about the Heptameron). There is an English version in Swan: Of Remembering Death.

Here is the full version from the Gesta:

De memoria mortis.

Quidam princeps erat qui multum delectabatur venari. 
Accidit semel, quod cum ad venandum perrexisset, casu mercator quidam per eandem viam secutus est, vidensque principem formosum et gratiosum vestimentis pretiosis indutum, ait in corde suo, "Domine deus, homo iste multum tibi tenetur; ecce quam formosus est et strenuus et gratiosus, et omnes, qui sunt in eius comitatu, honeste induti."
Hiis cogitatis dixit uni ex familia principis, "Dic mihi, carissime, dominus vester qualis est?"
Qui ait, "Est dominus multarum terrarum, et potens valde in auro et argento ac familia."
Ait mercator, "Multum tenetur ipse deo; formosus est et sapiens inter omnes, quos umquam vidi."
Ille hoc audiens occulte omnia verba mercatoris domino suo narravit. Dominus vero circa horam vespertinam, cum domum rediret, mercatorem rogavit, ut secum pernoctaret. Ille hoc non audebat resistere et cum principe ad civitatem perrexit. 
Cum vero castrum eius intrasset, tot divitias, tot pulchras cameras auro depictas vidit, quod valde admirabatur. Cum autem hora cenandi adesset, princeps mercatorem iuxta suam dominam in mensa collocari fecit. Mercator autem cum dominam vidisset tam pulchram et tam gratiosam, quasi extra se raptus fuit et ait in corde suo, "Deus meus, princeps omnia, quae desiderat cor suum, habet, uxorem pulchram, filios ac filias, familiam multam nimis."
Cum autem sic cogitasset, delata sunt fercula ante dominam et ante eum, et ecce cibaria optima in capite unius defuncti collocata et ante dominam posita sunt et omnibus de familia in scutellis argenteis ministrabatur in aula. Mercator cum caput mortui ante eum vidisset, commota sunt omnia viscera eius et ait in corde suo, "Heu mihi, timeo quod perdam caput meum in isto loco!" Domina vero inquantum potuit eum confortavit. 
Cum vero nox adesset, ducitur in cameram honestam, ubi invenit lectum paratum, cortinis circumvolutum, et in angulo domus luminaria magna. Dum vero lectum intrasset, famuli ostium clauserunt et ille solus in camera remansit; respexitque angulum ubi erat lumen. Vidit duos homines mortuos per brachia pendentes. Hoc viso invasit eum timor intollerabilis, intantum quod quiescere non poterat. 
Mane vero surrexit et ait, "Heu mihi, timeo hodie iuxta illos duos pendere."
Princeps vero cum surrexisset, fecit mercatorem ad se vocari et ait, "Carissime, quid tibi placet de me?"
At ille, "Mihi omnia bene placent, sed quod mihi ministrabatur in capite defuncti, ultra quam credi potest abhorrui tantum quod comedere non poteram. Cum vero in lecto positus fuissem, duos iuvenes pendentes in angulo camerae vidi, et tantus timor me invasit, quod dormire non poteram, et ideo dei amore permittatis me transire."
Ait princeps, "Carissime, vidisti uxorem meam nimis pulchram et caput defuncti ante eam. Ratio est talis: iste enim cuius erat caput fuit quidam dux nobilis, qui uxorem meam sollicitavit et cum ea concubuit et pariter adinvicem commisceri perspexi, gladium arripui et caput eius amputavi, unde in signum verecundiae singulis diebus illud caput ante eam pono, ut ad memoriam reducat peccatum quod commisit. Filius vero defuncti illos duos iuvenes cognatos meos in camera pendentes occidit, ideo omni die corpora eorum visito, ut fiam magis fervens sanguinem eorum vindicare. Cum autem adulterium uxoris recolo et mortem iuvenum ad memoriam reduco, nullum gaudium habere potero. Vade ergo, carisssime, in pace et ammodo vitam hominis cuiuscumque non iudices, quousque plenius tibi de veritate constiterit. Mercator ei valefecit et ad mercandum perrexit.

No comments: