Saturday, July 10, 2021

Gesta 48. Tyrannus et Taurus Eius

You can find more Latin stories at Centum.LauraGibbs.net,
and more Tiny Tales at 100Words.LauraGibbs.net.


Centum Verba: Tyrannus et Taurus Eius

Phalaris, tyrannus crudelis, Agrigentinos multos necat, exquisitis tormentis implicans.
Perillus, aeris artifex, aeneum taurum facit, tyranni crudelitati aptum: in latere ostium habet per quod immittuntur homines morte puniendi; supposito igne, homines in tauro cremantur.
Perillus tyranno ait, "Propter mortis amaritudinem et ignis fervorem, homines clamant in tauro, sed non creditur vox esse humana; quasi vox feralis resonat. Sic, O rex, minime ad compassionem moveberis."
Phalaris opus laudat et inventori ait, "Mihi crudeli donum aptum tu crudelior obtulisti! Nunc, O inventor, taurum tuum probabis: nulla enim aequior ratio est quam necis artificem arte perire sua."
Sic Perillus crematur in tauro suo.


Notes: The famous story of the "brazen bull" even has its own article at Wikipedia. There is an English version in Swan: Of the end of sinners. The final words are from Ovid's Ars Amatoria: neque enim lex aequior ulla est, quam necis artifices arte perire sua. The engraving by Pierre Woeiriot shows them forcing Perillus into the bull.

Here is the full version from the Gesta:

De iusta sequela malorum. Refert Dyonisius, quod cum Perillus, aeris artifex Falaridi regi tyranno crudeli qui Agrigentinos depopulabatur et exquisitis tormentis implicabat, obtulisset eius crudelitati nimis aptum quendam aeneum taurum noviter per se factum, in latere latenter habens ostium per quod immitterentur homines morte puniendi ut supposito igne cremarentur.  Et cum ipsi propter mortis amaritudinem clamarent in tauro, non crederetur vox esse humana, sed feralis, ut sic rex minime ad compassionem moveretur. Rex opus laudans sed inventorem eius exhortans ait, "In te prius excipies et probabis quod mihi crudeli crudelior obtulisti, nulla enim aequior ratio est quam necis artificis arte perire sua," ut dicit Ovidius.


No comments: