De superbia nimia et quomodo superbi ad humilitatem maximam saepe perveniunt; satis notabile.
Jovinianus imperator regnavit potens valde, qui cum semel in stratu suo jacuisset, exaltatum est cor ejus ultra quam credi potest, et in corde suo dixit, "Estne aliquis alius deus quam ego?" His cogitatis somnum cepit.
Mane vero surrexit et vocavit milites suos et ait, "Carissimi, bonum est cibum sumere, quia hodie ad venandum pergere volo. Illi vero parati erant ejus voluntatem adimplere. Cibo sumpto ad venandum perrexerunt.
Dum vero Imperator equitasset, calor intollerabilis eum invasit, in tantum quod videbatur ei quod moreretur nisi in aqua frigida balneari posset. Respexit a longe et aquam latam vidit, dixit suis militibus, "Hic remaneatis, quousque fuero liberatus." Dextrarium cum calcaribus percussit, ad aquam festinanter equitabat, de equo descendit, omnia vestimenta deposuit, aquam intravit et tamdiu ibi remansit, quousque totaliter refrigeratus esset.
Dum ibidem exspectasset, venit quidam homo ei per omnia similis in vultu et gestu, et induit se vestimentis ejus, dextrarium ejus ascendit, et ad milites equitavit, ab omnibus sicut persona imperatoris est receptus. Finito ludo ad palatium cum militibus perrexit.
Post haec cito Jovinianus de aqua exivit, vestes nec equum invenit. Admirabatur et tristatus est valde quia nudus erat et neminem vidit; cogitavit inter se, "Quid faciam? Ego miserabiliter sum ministratus." Tandem ad se reversus dicebat, "Hic prope manet unus miles, quem ad militiam promovi: ad eum pergam, vestes et equum acquiram et sic ad palatium meum ascendam, et videbo, quomodo et per quem sum confusus."
Jovinianus totaliter nudus ad castrum militis perrexit, ad januam pulsavit, janitor autem causam pulsationis quaesivit. Ait Jovinianus, "Januam aperite, et qualis ego sum videte!" Ille vero januam aperuit et cum eum vidisset, obstupuit et ait, "Qualis es tu?" At ille, "Jovinianus sum imperator! Vade ad dominum tuum, et dic ei, ut mihi vestes accommodet, quia vestes et equum perdidi." Qui ait, "Mentiris, pessime ribalde! Jam ante adventum tuum dominus imperator Jovinianus ad palatium suum cum militibus suis transivit, et dominus meus secum perrexit et rediit, et jam in mensa sedet. Sed quia imperatorem te nominasti, domino meo nuntiabo." Janitor intravit et domino suo verba ejus retulit. Ille hoc audiens praecepit ut introduceretur, et sic factum est.
Miles cum vidisset, notitiam ejus non habebat, sed imperator peroptime eum cognovit. Ait ei miles, "Dic mihi, qualis es, et quod est nomen tuum?" Qui respondit, "Ego sum imperator Jovinianus, et ego te ad militiam promovi tali tempore." Ait ille, "Ribalde pessime, qua audacia audes teipsum imperatorem nominare! Jam dominus meus imperator ante te ad palatium equitavit, et ego per viam ei associatus eram et jam sum reversus. Et quia teipsum imperatorem nominasti, impune non transibis." Fecit eum egregie verberari et postea expelli.
Ille vero sic flagellatus et expulsus flevit amare et ait, "Deus meus, quid hoc esse poterit, quod miles, quem ad militiam promovi, notitiam mei non habet, et cum hoc graviter me flagellavit!" Cogitavit autem apud se, "Prope est quidam dux consilarius meus; ad eum pergam et necessitatem ei ostendam, per quem potero indui et ad palatium meum reverti."
Cum vero ad januam ducis venisset, pulsavit. Janitor audiens pulsationem januam aperuit, et cum hominem nudum vidisset, admirabatur et aiebat, "Carissime, qualis es tu, et quare sic totaliter nudus venisti?" Et ille, "Ego sum imperator, a casu equum et vestimenta perdidi, et ideo ad ducem veni, ut mihi in hac necessitate succurrat. Ideo te rogo, ut negotium meum coram domino tuo facias." Janitor cum verba ejus audisset admirabatur, aulam intravit, et domino suo omnia retulit. Ait dux, "Introducatur."
Cum introductus fuisset nullus notitiam ejus habebat, et dux ad illum, "Qualis es tu?" Et ille, "Imperator sum ego, et te ad divitias et honores promovi, quando te ducem feci et consiliarium meum te constitui." Ait dux, "Insane miser! Perrexi parum ante cum domino meo imperatore versus palatium, et reversus sum, et quia talem honorem tibi appropriasti, impune non transibis." Confecit eum in carcerem includi et pane et aqua sustentari. Deinde ex carcere extraxit et egregie verberari et a tota terra post hoc ejici fecit.
Ille sic ejectus ultra quam credi poterit gemuit et suspiria emittebat et intra se dixit, "Heu mihi, quid faciam, quia factus sum opprobrium omnium et abjectio plebis? Melius est mihi ad palatium meum pergere et mei de palatio meo notitiam habebunt; saltem si non, uxor mea notitiam meam habebit per certa signa."
Solus ad palatium accessit, ad januam pulsavit, audita pulsatione janitor januam aperuit; quem cum vidisset, dixit, "Dic mihi, qualis es tu?" Et ille, "Miror de te, quia non novisti me, quia per tot tempora mecum fuisti." Qui ait, "Mentiris; cum domino imperatore diu steti." Et ille, "Ego sum ille, et si dictis non credis, rogo te dei amore, ut ad imperatricem accedas et per ista signa illa mihi vestes imperiales per te mittet, quia a casu perdidi omnia; ista signa, quae per te ei mitto, nullus nisi nos duo novit sub caelo." Ait janitor, "Non dubito, quin insanus sis, quia jam dominus meus imperator in mensa sedet et juxta eum imperatrix; verumtamen ex quo dicis te imperatorem esse, imperatrici intimabo, et certus sum quod graviter punieris."
Janitor ad imperatricem perrexit et omnia audita ei intimavit. Illa non modicum contristata ad dominum suum conversa est et ait, "Domine mi, audite mirabilia! Signa privata inter nos saepius acta unus ribaldus in porta mihi per janitorem recitat, et dicit se imperatorem et dominum meum esse." Ipse cum hoc audisset, praecepit janitori ut introduceretur in conspectu omnium.
Qui cum taliter nudus introductus fuisset, canis quidam, qui antea multum eum dilexerat, ad guttur suum saltabat, ut eum occideret, sed per familiam impeditus est, sic quod nullum ab eo recepit malum. Item quendam falconem habebat in pertica, qui cum eum vidisset ligaturam fregit et extra aulam advolavit.
Ait imperator omnibus in aula sedentibus, "Carissimi, audite verba mea, quae de isto ribaldo dicam! Dic mihi, qualis es tu et ob quam causam venisti?"
At ille, "Domine, ista est mirabilis questio; imperator sum et dominus istius loci."
Ait imperator omnibus sedentibus in mensa et circumstantibus, "Dicite mihi per juramentum vestrum, quod mihi fecistis, quis nostrum imperator est et dominus?"
Aiunt illi, "Domine, leviter respondemus per juramentum quod vobis fecimus, istum ribaldum numquam vidimus, sed vos estis dominus noster et imperator, quem a juventate novimus, et ideo rogamus una voce, ut puniatur, ut omnes exemplum ab eo capiant, et de tali praesumptione se non attemptent."
Imperator ille conversus ad imperatricem ait, "Dic, domina, mihi per fidem qua teneris, nosti tu istum hominem, qui se dicit imperatorem et dominum tuum esse?"
At illa, "Bone domine, cur talia a me quaeris? Nonne plus quam viginti sex annis in societate tua steti et prolem per te genui? Sed unum est, quod miror, quomodo iste ribaldus pervenit ad nostra secreta inter nos perpetrata."
Imperator ille dixit illi, qui introductus fuerat, "Carissime, quare ausus fuisti teipsum imperatorem nominare, damus pro judicio ut ad caudam equi hodie sis tractus et si iterum sis ausus hoc dicere, te condemnabo morte turpissima." Vocavit satellites suos et ait, "Ite et istum ad caudam equi trahite, sed nolite eum occidere." Et sic factum est.
Post haec vero ultra quam credi potest commota sunt omnia interiora ejus et quasi de se ipso desperatus dicebat, "Pereat dies in qua natus sum! Amici mei a me recesserunt, uxor mea et filii mei non noverunt me." Dum hoc dixisset, cogitabat, "Hic prope manet confessor meus; pergam ad ipsum: forte ipse notitiam meam habebit, quia saepius confessionem meam audivit."
Perrexit ad heremitam, ad fenestram cellulae suae pulsavit. At ille, "Quis ibi est?" Et ille, "Ego sum imperator Jovinianus; fenestram aperias ut loquar tecum." Ille vero cum vocem ejus audisset, fenestram aperuit; cum eum vidisset, cum impetu fenestram clausit et ait, "Discede a me, maledicte; tu non es imperator sed diabolus in forma hominis."
Ille hoc audiens ad terram prae dolore cecidit, crines capitis ac barbae dilaceravit et dixit, "Heu mihi, quid faciam ego!"
His dictis recordatus fuit quod in stratu suo exaltatum fuit cor ejus dicens, "Estne deus alter praeter me?"
Statim ad fenestram heremitae pulsabat et dixit, "Amore illius qui pependit in cruce, confessionem meam audite, fenestra clausa." At ille, "Mihi bene placet." Qui de tota vita sua cum lacrimis est confessus et praecipue quomodo contra deum se erexit, dicens quod non credidit alium deum esse quam seipsum.
Facta confessione et absolutione heremita fenestram ejus aperuit et notitiam ejus habebat et ait, "Benedictus altissimus, jam novi vos. Paucas vestes hic habeo; induas te et ad palatium perge, et ut spero notitiam tuam habebunt."
Imperator induit se, ad palatium suum perrexit, ad januam pulsabat, janitor hostium aperuit et eum satis honorifice recepit. At ille, "Numquid notitiam meam habes?" Qui ait, "Etiam, domine peroptime, sed admiror quod per totum diem hic steti et vos exire non vidi."
Ille vero aulam intravit, omnes eum videntes capita inclinabant. Alius imperator erat cum domina in camera. Quidam miles exiens de camera eum intime aspexit et post haec in cameram est reversus; ait, "Domine mi, est quidam in aula cui omnes capita inclinant et honorem faciunt, qui vobis in omnibus assimilatur, intantum quod quis vestrum est imperator penitus ignoro."
Imperator ille hoc audiens ait imperatrici, "Exeas et videas, si ejus notitiam habeas."
Illa vero foras perrexit, et cum eum vidisset, admirabatur; statim cameram intravit et ait, "Domine, vobis unum denuntio quod quis vestrum est dominus meus penitus ignoro."
At ille, "Ex quo sic est, foris pergam et veritatem excutiam."
Cum autem aulam intrasset, eum per manum cepit et juxta eum stare fecit, vocavit omnes nobiles in aula existentes cum imperatrice et ait, "Per juramentum, quod mihi fecistis, dicite, quis nostrum est imperator?"
Imperatrix primo respondit, "Domine mi, mihi incumbit primo respondere; testis est mihi deus in caelis, quis vestrum est dominus meus penitus ignoro." Et sic omnes dixerunt.
At ille, "Carissimi, audite me! Iste homo est imperator vester et dominus. Nam aliquo tempore contra deum se erexit, propter quod peccatum deus eum flagellavit et hominis notitia ab eo recessit quousque satisfactionem deo fecit. Ego sum angelus ejus, custos animae suae, qui imperium custodivi quamdiu fuit in paenitentia. Jam ejus paenitentia est completa et pro peccatis satisfecit; ammodo ei sitis obedientes. Ad deum vos recommendo." Statim ab oculis eorum disparuit.
Imperator vero deo gratias reddidit et toto tempore vitae suae in bona pace vixit et spiritum deo reddidit.