Friday, January 8, 2021

Centum Verba 13: Ranae et Rex Earum

You can find more Latin stories at Centum.LauraGibbs.net,
and more Tiny Tales at 100Words.LauraGibbs.net.

Centum Verba: Ranae et Rex Earum

Ranae clamore magno orant,
"O Iuppiter,  da nobis regem!"
Ridet Pater Deorum, 
et magnum truncum in paludem dejicit. 
Perterritae, ranae mergunt, 
et latent in limo. 
Una profert e stagno caput.
Regem explorat, 
et cunctas ranas evocat.
Illae adnatant, 
timore posito.
Mox petulans turba in truncum insilit. 
"O Iuppiter, da nobis alium! 
Rex iste inutilis est!"
Tum Iuppiter mittit ciconiam. 
Ranas multas devorat.
Reliquae, mersae, lugent, flent, et orant.
"O Iuppiter, libera nos ab hac calamitate!"
Sed Deum non movent querelae et lacrimae. 
"Benignum et placidum regem non ferebatis; 
nunc ferum et barbarum regem ferte!” 
Minus perferte, 
ne maius veniat malum.



Dictionary help:

ab —  adnatant —  alium —  barbarum —  benignum —  calamitate —  caput —  ciconiam —  clamore —  cunctas —  da —  dejicit —  deorum —  deum —  devorat —  e —  est —  et —  evocat —  explorat —  ferebatis —  ferte —  ferum —  flent —  hac —  illae —  in —  insilit —  inutilis —  iste —  iuppiter —  lacrimae —  latent —  libera —  limo —  lugent —  magno —  magnum —  maius —  malum —  mergunt —  mersae —  minus —  mittit —  movent —  mox —  multas —  ne —  nobis —  non —  nos —  nunc —  o —  orant —  paludem —  pater —  perferte —  perterritae —  petulans —  placidum —  posito —  profert —  querelae —  ranae —  ranas —  regem —  reliquae —  rex —  ridet —  sed —  stagno —  timore —  truncum —  tum —  turba —  una —  veniat

Here is the version of the fable in Mille Fabulae et Una:

Mille Fabulae et Una: 605. Ranae et Iuppiter. 
Ranae olim clamore magno regem petierunt a Iove. Ridet Pater Deorum atque magnum truncum e caelo in paludem deiicit. Subito motu aquarum sonoque perterritae, mergunt et latent in limo. Forte una profert e stagno caput et, explorato rege, cunctas evocat. Illae, timore posito, adnatant; mox petulans turba in truncum insilit. Alium regem postulant, quoniam inutilis esset qui fuerat datus. Tum Iuppiter misit ciconiam. Ea uno die magnum ranarum numerum dilacerat, iugulat, vivas alias devorat. Reliquae, mersae, lugent, flent, orant ut ab hac calamitate liberentur. Sed Deum non movent querelae ac lacrimae. “Benignum,” inquit, “et placidum regem non tulistis; iam ferum et barbarum fertote!” Minus perferte, maius ne veniat malum.

And here is an English version of the fable. This is not a translation; it's another version of the same story in 100 English words.

100-Words: The Frogs Ask for a King
 The frogs begged Jupiter for a king to enforce law and order. Jupiter heard their prayer and hurled a tree-trunk into the swamp.
Terrified by the huge splash, the frogs submerged, hiding in the mud.
Then one frog came out and hopped on the log.
Nothing happened.
The other frogs overcame their fear, hopping all over their king.
"We want a stronger king!" they croaked. "This one is useless."
So Jupiter sent a stork who gobbled up the frogs.
The survivors wept and prayed. "Please save us, Jupiter!"
"I only gave you what you asked for," the god replied, laughing.


No comments: