Wednesday, January 6, 2021

Centum Verba 12: Simiae et Viatores Duo

You can find more Latin stories at Centum.LauraGibbs.net,
and more Tiny Tales at 100Words.LauraGibbs.net.

Centum Verba: Simiae et Viatores Duo

Duo socii iter faciunt, 
mendax unus et veridicus alter.
Mendax veridico dicit,
"Firmabo tecum:
Plus lucrabor per falsitatem quam tu per veritatem.”
Veridicus mendaci respondet,
"Et ego firmabo:
Veritas omnia vincit."
Sic firmatio statuta est.
Simiae viatores inveniunt et ad regem adducunt.
Simiarum rex interrogat, 
“Quid de nobis censes?” 
Mendax declarat, 
“Vos estis pulcherrima inter omnia animalia!
Numquam vidi tam pulchram congregationem.” 
Rex, eum honorans, aurum et argentum dat.
Alterum interrogat,
“Quid de nobis censes?” 
Veridicus declarat,
“Numquam vidi tam turpem congregationem.” 
Simiae iratae eum verberant egregie, et vix evadit. 
Veritas non semper omnia vincit.
Quandoque nocet omnia vera dicere.




Dictionary help:

ad —  adducunt —  alter —  alterum —  animalia —  argentum —  aurum —  censes —  congregationem —  dat —  de —  declarat —  dicere —  dicit —  duo —  ego —  egregie —  est —  estis —  et —  eum —  evadit —  faciunt —  falsitatem —  firmabo —  firmatio —  honorans —  inter —  interrogat —  inveniunt —  iratae —  iter —  lucrabor —  mendaci —  mendax —  nobis —  nocet —  non —  numquam —  omnia —  per —  plus —  pulcherrima —  pulchram —  quam —  quandoque —  quid —  regem —  respondet —  rex —  semper —  sic —  simiae —  simiarum —  socii —  statuta —  tam —  tecum —  tu —  turpem —  unus —  vera —  verberant —  veridico —  veridicus —  veritas —  veritatem —  viatores —  vidi —  vincit —  vix —  vos 

Here is the version of the fable in Mille Fabulae et Una:

118. Simiae et Viatores Duo. 
Duo socii semel debuerunt per desertum transire, et dixit alter, “Firmabo tecum quod plus lucrabor per falsitatem quam tu per veritatem.” Statuta firmatione, incidit mendax in quandam congregationem simiarum. Et dixerunt simiae, “Quid tibi videtur de nobis?” Dixit mendax, “Vos estis pulcherrima inter omnia animantia super terram, et homines assimulantur vobis; numquam vidi tam pulchram congregationem.” Simiae autem propter talia verba multum ipsum honorabant; aurum et argentum dederunt. Venit alius veridicus, et simiae quaerebant quid ei videretur de illa congregatione. Qui respondit dicens, “Numquam vidi tam turpem, tam foedam congregationem.” Et iratae simiae verbaverunt eum egregie, quod vix evasit. Quandoque nocet omnia vera loqui.

And here is an English version of the fable. This is not a translation; it's another version of the same story in 100 English words.

100-Words: The Kingdom of the Monkeys
Two friends, one truthful and one a liar, wandered into the Kingdom of the Monkeys.
Monkeys captured them and brought them to the Monkey-King.
"Behold my court!" said the Monkey-King. "Aren't we a magnificent sight?"
"The splendor of your court is dazzling," said the liar. "I've never seen anything so magnificent."
The Monkey-King beamed with pleasure.
"And what do you say?" he inquired, turning to the other man.
"Why, you're nothing but a monkey, and so are all your courtiers," he replied.
The Monkey-King shrieked with rage. "Kill him!" shouted the king.
Telling the truth isn't always the safest strategy.

2 comments:

Rob said...

Occultatum nuntium sentio de quidam virum qui heri ad veterem Bailey videbatur

Laura Gibbs said...

In fabula hodierna, ne occultatum quidem. :-)
Centum Verba 13: Ranae et Rex Earum