Saturday, June 19, 2021

Gesta 28: Vetula et canicula eius

You can find more Latin stories at Centum.LauraGibbs.net,
and more Tiny Tales at 100Words.LauraGibbs.net.


Centum Verba: De uxore casta

Miles nobilem uxorem castam et decoram habebat. Ad peregrinandum perrexit, et uxor domi remansit. 
Iuvenis militis uxorem ardenti amore coepit amare, et saepe illuc ibat, sed nihil valuit: domina casta per omnia eum sprevit. 
Quodam die iuvenis dolens ac tristis obviam habuit vetulam sanctam reputatam quae causam eius tristitiae quaesivit. Iuvenis omnia narravit, et vetula ait, "Cum Dei adiutorio te curabo."
Vetula ista caniculam habebat, et panem sinapi confectum ei dedit; prae amaritudine oculi caniculae lacrimabantur.
Tunc ad domum dominae castae perrexit.
Domina caniculam lacrimantem respexit et admirabatur.
Vetula ei ait, "Haec canicula erat filia mea, casta nimis et decora. ...

Centum Verba: De vetulae filia

... Iuvenis quidam eam vehementer adamavit, sed adeo casta erat ut omnino sperneret eius amorem. Tantum dolens prae dolore, iuvenis mortuus est, pro qua culpa Deus convertit filiam meam in caniculam, sicut tu vides." 
Domina exclamavit, "Heu me! Simili modo me quidam iuvenis diligit et pro amore meo infirmatur." 
Vetula haec audiens ait, "Carissima domina, noli amorem iuvenis spernere ne forte et tu muteris in caniculam sicut filia mea."
Ait domina vetulae, "Bona matrona, adiuva me! Nolo in caniculam mutari! Rogo ut iuvenem ad me ducas."
Vetula perrexit et iuvenem secum duxit; cum domina dormivit, et sic per vetulam adulterium commisit.

illustration from Steinhowel's Aesop

Notes: You can find this story in Petrus Alphonsi and, as a result, it also appears in Steinhowels Aesop and its imitators in the section of stories taken from Petrus Alphonsi. There is an English version in Swan: Of the Execrable Devices of Old Women, and you can read William Caxton's English translation of the version in Petrus Alphonsi here: it has a cat instead of a dog!

Here is the full version from the Gesta:

Imperatrix quaedam erat, in cujus imperio erat quidam miles, qui nobilem uxorem et castam atque decoram habebat. 
Contingit quod miles ad peregrinandum perrexit, sed prius uxori dixerat, "Nullum custodem ultra tibi dimitto, quia satis credo quod non indiges." Parato comitatu abiit, uxor vero caste vivendo domi remansit. 
Accidit semel quod precibus compulsa cujusdam suae vicinae epulandi causa domum suam egrederetur, quo peracto ad propria remeavit. Quam quidam juvenis aspectam ardenti amore coepit amare et plurimos nuntios ad eam direxit cupiens ab illa quantum ardebat amari. Quibus contemptis eam penitus sprevit. 
Die vero se omnino contemptum videns adeo dolens efficitur quod infirmabatur. Saepe tarnen illuc ibat, sed nihil ei valuit eo quod domina per omnia eum sprevit. 
Accidit quodam die, quod versus ecclesiam perrexit dolens ac tristis, et obviam habuit quandam vetulam in proposito sanctam reputatam. Quae cum juvenem tristem vidisset, causam tantae tristitiae ab eo quaesivit. 
At ille, "Quid prodest mihi tibi narrare?"
At illa, "Carissime, quamdiu infirmus abscondit a medico suam infirmitatem, non poterit curari. Ideo ostende mihi causam tanti doloris! Cum Dei adjutorio te curabo."
Juvenis cum hoc audisset, ostendit ei, quomodo dominam dilexit. 
Ait vetula, "Perge cito ad domum tuam, quia infra breve tempus te curabo."
Hiis dictis juvenis ad domum perrexit et vetula ad propria remeavit. 
Vetula ista quandam caniculam habebat, quam duobus diebus jejunare coegit et die tertia panem synapi confectum caniculae jejunanti dedit. Quem cum gustasset, prae amaritudine oculi ejus lacrimabantur tota die. 
Tunc vetula ad domum dominae perrexit cum canicula, quam juvenis dilexit tantum. Statim a domina est honorifice suscepta eo quod reputabatur sancta. 
Dum autem adinvicem sederent, domina parvam caniculam lacrimantem respexit, admirabatur multum et quaesivit causam. 
Ait vetula, "Carissima amica, noli quaerere, quare lacrimatur, quia tantum dolorem habet, quod vix poterit tibi intimari."
Domina vero magis ac magis instigabat ut diceret. 
Cui vetula, "Haec canicula erat filia mea, casta nimis et decora, quam juvenis quidam vehementer adamavit, sed adeo casta erat ut omnino sperneret ejus amorem, unde juvenis tantum dolens prae dolore mortuus est, pro qua culpa Deus convertit filiam meam in caniculam, sicut tu vides." His dictis incepit vetula flere dicens, "Quotiens filia mea recolit, quod tarn pulchra puella erat, et modo est canicula, flet et consolari nequit, immo omnes ad fletum excitat prae nimio dolore."
Audiens haec domina intra se cogitabat, "Heu me! Simili modo me quidam juvenis diligit et pro amore meo infirmatur." Et totum processum vetulae narravit. 
Vetula haec audiens ait, "Carissima domina, noli amorem juvenis spernere, ne forte et tu muteris in caniculam sicut tilia mea, quod esset damnum intolerabile."
Ait domina vetulae, "Bona matrona, date mihi sanum consilium ut non sim canicula."
Quae ait, "Cito pro illo juvene mitte et voluntatem suam sine ulteriori dilatione facias."
At illa, "Rogo sanctitatem tuam ut pergas ad eum et tecum ducas. Scandalum enim posset esse, si alius ad eum accederet."
Cui vetula, "Tibi compacior et libenter tibi eum adducam."
Perrexit et juvenem secum duxit, et cum domina dormivit. Et sic per vetulam domina adulterium commisit.





No comments: