Saturday, February 27, 2021

37: Pater, Filius, et Asinus

You can find more Latin stories at Centum.LauraGibbs.net,
and more Tiny Tales at 100Words.LauraGibbs.net.


Pater et filius iter faciunt cum asino.
Spectator quidam dicit,
"Quare asinus neminem portat?"
Pater ergo filium asino imponit. 
Paulo post alius dicit,
"Quare pater, aetate confectus, pedibus ambulat?"
Pater ergo filium deponit 
et ipse asinum ascendit.
Etiam alius dicit,
"Quare puer pedibus ambulat, 
asinum sequens tamquam servus?"
Pater ergo filium asino secum superimponit.
Spectatores nunc et patrem et filium castigant,
"Quare asinus tantum onus portat?"
Perturbatus tot variis sententiis,
pater asinum ligat et baculo suspendit.
Hoc modo pater et filius asinum portant.
Omnes eos irrident.
Pater, indignatus, asinum in flumen dejicit.
Sic pater et filius domum redeunt sine asino.



Dictionary help:

aetate —  alius —  ambulat —  ascendit —  asino —  asinum —  asinus —  baculo —  castigant —  confectus —  cum —  dejicit —  deponit —  dicit —  domum —  eos —  ergo —  et —  etiam —  faciunt —  filium —  filius —  flumen —  hoc —  imponit —  in —  indignatus —  ipse —  irrident —  iter —  ligat —  modo —  neminem —  nunc —  omnes —  onus —  pater —  patrem —  paulo —  pedibus —  perturbatus —  portant —  portat —  post —  puer —  quare —  quidam —  redeunt —  secum —  sententiis —  sequens —  servus —  sic —  sine —  spectator —  spectatores —  superimponit —  suspendit —  tamquam —  tantum —  tot —  variis

Here is the version of the fable in Mille Fabulae et Una:

Mille Fabulae et Una: 935. Pater, Filius, et Asinus. 
Senex cum filio et asello ad mercatum proficiscebatur. Quidam senem culparunt quod asellum neque pater neque filius ascendisset. Tum senex filium asino imposuit. Hoc alii conspicientes, increparunt stultititam senis quod, filio super asinum posito, ipse, aetate confectus, asellum sequeretur. Filio deposito, ipse asinum ascendit. Paulo post audivit alios se culpantes quod parvulum filium tanquam servum post se traheret. Filium ergo asello secum superimposuit. Castigatus est inde ab aliis quod minime aptus est asellus ad tantum onus. Perturbatus tot variis sententiis, tandem asellum pedibus iunctis ligavit atque baculo suspensum, suo filiique collo superpositum, ad mercatum deferre coepit. Omnibus propter novitatem spectaculi ad risum effusis, ille indignatus, supra ripam fluminis consistens, ligatum asinum in flumen deiecit atque ita, amisso asino, domum rediit.

And here is an English version of the fable. This is not a translation; it's another version of the same story in 100 English words.

100-Words: Father and Son and Donkey
A man and his son led their donkey to market.
"Someone should ride!" shouted a bystander. So the man put his son on the donkey.
Along the way, another bystander scoffed. "Lazy boy! Why must your father walk?" The son dismounted and the father rode.
They met another critic, who said, "Cruel father, making your son walk!" So both rode.
Then another critic. "Poor donkey, carrying two riders!"
So they tied the donkey to a pole and carried him instead, but the donkey kicked and struggled, and thus the donkey fell into a river and drowned.
There's no pleasing everyone.



No comments: