Sunday, June 13, 2021

Gesta 20: De Rege et Puero

You can find more Latin stories at Centum.LauraGibbs.net,
and more Tiny Tales at 100Words.LauraGibbs.net.


Centum Verba: Conradus Rex

Conradus regnavit, et quidam comes, iram regis metuens, cum uxore in silvam fugit. 
Dum in silva venaretur, Conradus in comitis tugurium advenit, nescius, nocte superveniente. 
Eadem nocte, comitis uxor filium peperit.
Conradus vocem audivit: "Accipe, accipe, accipe." Expergefactus a somno, cogitabat "Quid signat ista vox?" et statim obdormivit. 
Secunda vice audivit vocem: "Redde, redde, redde." Tremefactus est valde. "Quid est hoc?" Iterum obdormivit. 
Tertia vice audivit vocem: "Fuge, fuge, fuge, O rex! Hic puer gener tuus erit." Commota sunt omnia viscera regis. 
Mane surgens, duos armigeros ad se vocavit. "Parvulum auferte," imperavit, "et, per medium scindentes, cor eius mihi apportate." 


Centum Verba: Henricus Puer

Regis armigeri, conterriti, de gremio matris puerum rapuerunt,  sed, misericordia moti, in arbore reposuerunt ne a feris devoraretur, et, leporem scindentes, cor leporis regi detulerunt. 
Dux in silva transiens puerum vagientem audivit. Dum filium non haberet, puerum uxori attulit. Suum genitum fingentes, puerum Henricum vocaverunt. 
Henricus corpore pulcher erat, ore facundus et omnibus gratiosus.
Rex, cum videret ducis filium omnibus gratiosum, dubitare coepit ne post se regnaret et ne iste sit quem occidi mandaverat. Volens esse securus, reginae litteras manibus suis scripsit: "Mox ut istas litteras receperis, nuntium hunc necabis," et, Henricum ad se vocans, ei imperavit litteras reginae perferre.


Centum Verba: Regis Litterae

Henricus, ad reginam pergens, in ecclesia hospitatus est. 
Dum quiesceret, sacerdos, curiositate ductus, eius bursam aperuit. Litteras legens, scelus abhorruit. Radens subtiliter regis verba "Nuntium hunc necabis," scripsit "Filiam nostram in uxorem nuntio dabis." 
Cumque regina istas litteras legisset, regis sigillo munitas et de manu eius scriptas, nuptias celebravit et filiam Henrico in uxorem dedit.
Dum regi narraretur quod nuptiae filiae suae celebratae essent, obstupuit, sed, veritatem ab armigeris et duce et sacerdote comperiens, ordinationi Dei resistendum non esse vidit, sicut vox dixerat: "Hic puer gener tuus erit." 
Henricum igitur suum generum esse approbavit et post in imperio regnare instituit.




Notes: This folkloric motif dates back to ancient times, with the story of Bellerophon who was the bearer of a message that called for his own death. There is an English version of the Gesta story in Swan: Of Tribution and Anguish.

Here is the full version from the Gesta:

Conradus regnavit, cujus tempore erat quidam comes nomine Leopoldus, qui, iram regis metuens, cum uxore sua in silvam fugiens, in quodam tugurio latitabat. 

In qua silva memorata dum caesar Conradus venaretur nocte superveniente, in eodem tugurio ipsum oportuit hospitari. Cui hospita paregnans vicina existens partui decenter, ut potuit, stravit et necessaria ministravit. 

Eadem nocte mulier filium peperit et Caesar vocem audivit dicentem: "Accipe, accipe, accipe." Expergefactus ipse a somno totusque timidus et tremefactus ait intra se, "Quid signat ista vox: Accipe, accipe, accipe? Quid debes accipere?" cogitabat et statim obdormivit. 

Et ecce secunda vice audivit vocem dicentem ad ipsum: "Redde, redde, redde." Caesar expergefactus a somno contristatus est valde et ait inter se, "Quid est hoc? Primo audivi: Accipe, accipe, accipe, et nihil accepi; modo dicit: Redde, redde, redde. Quid debeo reddere, ex quo nihil accepi?" Caesar iterum incepit dormire. 

Et ecce tertia vice audivit vocem dicentem sibi: "Fuge, fuge, fuge, Conrade! Hic puer primogenitus gener tuus erit." Caesar vero cum talia audisset, commota sunt omnia viscera ejus. 

Mane vero surgens, duos armigeros suos secretarios ad se vocavit, dicens, "Ite et parvulum illum de manibus matris violenter auferte et ipsum per medium scindentes cor ejus mihi apportate." Conterriti euntes de gremio matris puerum rapuerunt, quem videntes elegantissimae formae misericordia moti ipsum super quandam arboris superficiem, ne a feris devoraretur, reposuerunt, et leporem scindentes, cor ejus Caesari detulerunt. 

Eodem die dum quidam dux inde transiret et puerum vagientem audiret, ipsum in gremio suo private nullo sciente accepit, et, dum filium non haberet, uxori attulit et nutriri eum fecit et a se et uxore sua genitum fingens, Henricum vocavit. 

Cum puer jam crevisset, erat corpore pulcher nimis, ore facundus et omnibus gratiosus. Quem cum tam decorum et prudentem vidit Caesar, a patre petiit, et in curia sua manere fecit. Sed cum videret puerum omnibus gratiosum et ab omnibus commendari, dubitare coepit, ne post se regnaret, et ne iste sit, quem occidi mandaverat. Volens igitur esse securus, litteras manibus suis scriptas uxori dirigit in hunc modum, "In quantum est tibi cara vita tua, mox ut istas litteras receperis, puerum hunc necabis."

Dum vero pergens in quandam ecclesiam hospitatus fuisset et super bancum quiesceret, et bursa, in qua erat littera, dependeret, sacerdos curiositate ductus, bursam aperuit et, legens, scelus abhorruit, et radens subtiliter, ubi dicebatur "Puerum hunc necabis," scripsit "Filiam nostram in uxorem ipsi dabis." 

Cumque regina istas litteras legisset et regis sigillo munitas videret et de manu imperatoris scriptas esse cognosceret, convocatis principibus nuptias celebravit, et suam filiam eidem in uxorem dedit; quae nuptie Aquisgrani celebratae sunt. 

Dum autem Caesari Conrado narraretur, quod solemniter nuptiae filiae suae essent celebratae, ille obstupuit, et cum a duobus armigeris et duce et sacerdote veritatem comperisset, ordinationi Dei resistendum non esse vidit, et ideo pro puero mittens eum esse suum generum approbavit et post in imperio regnare instituit.