Saturday, May 29, 2021

Gesta 18: Julianus

You can find more Latin stories at Centum.LauraGibbs.net,
and more Tiny Tales at 100Words.LauraGibbs.net.


Centum Verba: Julianus et Cervus

Julianus, venator nobilis, cervum insequebatur.
Mirabile auditu: cervus dixit, "Tu me insequeris qui patris et matris occisor eris."
Julianus vehementer extimuit. Relictis omnibus, ad regionem remotam decessit ubi principi adhaesit. Princeps castellanam viduam in coniugem Juliano tradidit, cum castello pro dote. 
Parentes Juliani, dolentes, ubique pergebant, filium quaerentes. Tandem ad eius castellum venerunt.
Juliano absente, uxori enarraverunt omnia quae filio suo acciderat. Intellexit uxor quod parentes Juliani essent. Benigne eos suscipiens, in lecto suo eos collocavit. Facto mane, ad ecclesiam perrexit. 
Ecce! Julianus, in thalamum intrans excitaturus uxorem suam, invenit eos dormientes. Uxorem cum adultero suspicatus, extracto gladio, ambos interemit.



Centum Verba: Juliani Vita

Exiens domum, Julianus uxorem vidit ab ecclesia redeuntem. Admiratus valde, interrogavit, "Qui sunt illi in lecto nostro dormientes?"
Uxor respondit, "Parentes vestri, qui diutissime quaesierunt. Eos in nostro thalamo collocavi."
Ille, audiens, flere coepit. "Heu miser, dilectissimos parentes meos occidi! Impletum est verbum cervi quod, dum vitare volui, misserrimus adimplevi. Vale, dulcissima! Non quiescam donec sciam quod Deus paenitentiam meam acceperit."
Cui illa, "Absit, dulcissime, ut me deseras et sine me abeas. Fui tecum particeps gaudii; ero particeps et doloris."
Castellum reliquerunt et iuxta fluvium periculosum hospitale statuerunt, ut omnes qui vellent flumen transire transveherent et hospitio universos pauperes reciperent.



Centum Verba: Juliani Mors

Post multum tempus, media nocte quadam dum Julianus fessus quiesceret et gelu grave esset, audivit vocem clamantem, "Juliane, adiuva me! Juliane!" 
Voce lugubri concitus, Julianus surrexit et pauperem invenit qui leprosus apparuerat, iam prae gelu deficientem.
Julianus eum in domum portavit et, igne accenso, calefacere studuit, in lectum suum collocans et diligenter cooperiens.
Post paululum, mirabile visu: pauper transformatus est. Julianus angelum splendidum vidit ad caelum scandentem. "Dominus misit me ad te," angelus ei dixit, "mandans tibi quod tuam paenitentiam acceptavit et ambo post modicum in Domino requiescetis." 
Angelus disparuit, et Julianus cum uxore sua post modicum in Domino requievit.


Notes: Saint Julian the Hospitaller has his own article at Wikipedia. There is an English version of the Gesta story in Swan: Of venial sin.

Here is the full version from the Gesta:

Quidam miles erat nomine Julianus, qui utrumque parentern nesciens occidit. 
Cum enim Julianus iste nobilis ac juvenis quadam die venationi insisteret, et quendam cervum repertum insequeretur, subito cervus versus eum se vertit atque dixit, "Tu me insequeris, qui patris et matris tue occisor eris."
Quod ille audiens vehementer extimuit, ne forte sibi contigerit quod a cervo audierat. Relictis omnibus clam decessit et ad regionem valde remote pervenit, ibique cuidam principi adhesit.
Ille vero tam strenue ubique tam in bello quam in palacio se habuit, quod princeps militem eum fecit et quandam castellanam viduam in conjugem ei tradidit et castellum pro dote accepit. 
Tunc parentes Juliani pro amissione filii nimium dolentes vagabundi ubique pergebant et filium suum sollicite querebant. Tandem ad castrum, ubi Julianus preerat, venerunt. 
Cum Julianus quinam essent inquisisset et illi omnia que filio acciderat enarrassent, intellexit quod veri parentes viri sui essent, utpote que hec a viro suo frequenter forte audierat. Ipsos igitur benigne suscepit et pro amore viri sui lectum suum eis dimisit et ipsa sibi lectum alibi preparabat. 
Facto autem mane castellana ad ecclesiam perrexit et ecce Julianus mane veniens in thalamum quasi excitaturus uxorem suam intravit, et invenit eos pariter dormientes, uxorem cum adultero suspicatus, silenter extracto gladio ambos pariter interemit. 
Exiens autem domum vidit uxorem ab ecclesia redeuntem et admiratus et interrogatus quinam essent illi, qui in lecto suo dormirent. 
At illa ait, "Parentes vestri sunt, qui vos diutissime quesierunt et eos in nostro thalamo collocavi."
Quod ille audiens, pene exanimis effectus amarissime cepit flere et dicere, "Heu miser, quid faciam, quia dilectissimos parentes meos occidi! Et ecce impletum est verbum cervi, quod, dum vitare volui, misserrimus adimplevi. Jam nunc vale, dulcissima soror, quia de cetero non quiescam, donec sciam, quod deus penitentiam meam acceperit."
Cui illa, "Absit, dulcissime frater , ut me deseras et sine me abeas, sed que fui tecum particeps gaudii, ero particeps et doloris."
Tunc insimul recedentes juxta quoddam magnum fluvium, ubi multi periclitabantur, quoddam magnum hospitale statuerunt, ut ibi penitenciam facerent, et omnes, qui vellent flumen transire, incessanter transveherent et hospicio universos pauperes reciperent. 
Post multum tempus media nocte, dum Julianus fessus quiesceret et gelu grave esset, audivit vocem et lamentabiliter clamantem ad Julianum, ut se transduceret voce lugubri invocantem. Quod ille audiens, concitus surrexit et jam pre gelu ipsum deficientem invenit et in domum suam portavit, et ignem accendens et ipsum calefacere studuit, sed cum calefacere non potuisset, et, ne ibi dficeret, timeret, ipsum in lectum suum portavit et diligenter cooperuit. 
Post paululum ille, qui sic infirmus et quasi leprosus apparuerat, splendidus ad celum scandit, et haec hospiti suo dixit, "Juliane, dominus misit me ad te, mandans tibi, quod tuam penitenciam acceptavit et ambo post modicum in domino requiescetis," sicque ille disparuit, et Julianus cum uxore sua post modicum plenus operibus bonis et elemosinis in domino requievit.