Wednesday, January 13, 2021

Centum Verba 16: Cervus et Amici Eius

You can find more Latin stories at Centum.LauraGibbs.net,
and more Tiny Tales at 100Words.LauraGibbs.net.


Cervus aeger est.
Gravi morbo aeger est.
In campo procumbit, gemens.
Animalia, quae cervi amici sunt, ad eum veniunt.
Bos advenit et dicit,
"Salve, amice!"
Cervum salutans, bos cervi pabulum devorat.
Lepus quoque cervum visitat, et dicit,
"Speramus fore ut convalescas!"
Sic dicens, lepus cervi herbam comedit.
Ovis advenit, et cervi gramina carpit.
Et caper, et equus... 
Omnes cervi amici, eum visitantes, pabulum eius comedunt.
Cervus convalescit, sed fame oppressus est.
"Ubi est pabulum meum?" cervus clamat.
"Ubi gramina? Ubi herba?"
Cervus et vitam et pabulum perdit. 
Haec fabula docet:
Cave amicos stultos;
Ex eis plus damni quam emolumenti habebis.


Dictionary help:

ad —  advenit —  aeger —  amice —  amici —  amicos —  animalia —  bos —  campo —  caper —  carpit —  cave —  cervi —  cervum —  cervus —  clamat —  comedit —  comedunt —  convalescas —  convalescit —  damni —  devorat —  dicens —  dicit —  docet —  eis —  eius —  emolumenti —  equus —  est —  et —  eum —  ex —  fabula —  fame —  fore —  gemens —  gramina —  gravi —  habebis —  haec —  herba —  herbam —  in —  lepus —  meum —  morbo —  omnes —  oppressus —  ovis —  pabulum —  perdit —  plus —  procumbit —  quae —  quam —  quoque —  salutans —  salve —  sed —  sic —  speramus —  stultos —  sunt —  ubi —  ut —  veniunt —  visitantes —  visitat —  vitam

Here is the version of the fable in Mille Fabulae et Una:

Mille Fabulae et Una: 155. Cervus et Amici Eius
Cervus, morbo correptus, in loco campestri procubuerat. Ferae autem, quae illum visitatum venerant, pabula quae strata fuerant cervo, devorarunt. Ut vero postea paululum convaluit cervus, inopia oppressus, vitam cum pabulo perdidit. Haec fabula carpit eos qui nimios et stultos habent amicos, ex eis plus damni quam emolumenti capiunt.

And here is an English version of the fable. This is not a translation; it's another version of the same story in 100 English words.

100-Words: The Deer and her Friends
There was a deer who was sick, so she lay down in a grassy field to rest. When they heard she was sick, her friends came to visit her.
The rabbit came. "I hope you feel better soon!" he said. He also nibbled on the grass near the deer.
The sheep came, and the cow, and the goat, even the little grasshopper. They all brought good wishes, and they also ate the grass.
So, when the deer did begin to feel better, all the grass was gone; there was nothing for her to eat nearby, and she died of hunger.


No comments: