Tuesday, March 2, 2021

40: Rusticus in Arborem Ascendens

You can find more Latin stories at Centum.LauraGibbs.net,
and more Tiny Tales at 100Words.LauraGibbs.net.


Rusticus olim in arborem ascendit,
poma quaerens.
Arbor alta est,
et rusticus laboriose in summam arborem ascendit.
Tunc rusticus de arbore delapsus est,
et, graviter laesus, clamat, gemens,
"Adiuva me! Laesus sum!"
Viator forte praeteriens rusticum audit
et accurrit, auxilium offerens.
"Gratias tibi ago," rusticus dicit.
Viator respondet,
"Consilium quoque tibi offero!
Consilio meo usus, numquam de arbore cades."
Rusticus dicit,
“Utinam ante casum meum consilium dedisses! 
Sed proderit tamen etiam in posterum; 
dic igitur.” 
Tum viator dicit, ridens,
"In summam arborem ascendens,
cave
ne velocius terram repetas
quam summitatem."
Fabula docet:
Cunctatio saepe prodest,
et salus est in mora.




Dictionary help:

accurrit —  adiuva —  ago —  alta —  ante —  arbor —  arbore —  arborem —  ascendens —  ascendit —  audit —  auxilium —  cades —  casum —  cave —  clamat —  consilio —  consilium —  cunctatio —  de —  dedisses —  delapsus —  dic —  dicit —  docet —  est —  et —  etiam —  fabula —  forte —  gemens —  gratias —  graviter —  igitur —  in —  laboriose —  laesus —  me —  meo —  meum —  mora —  ne —  numquam —  offerens —  offero —  olim —  poma —  posterum —  praeteriens —  proderit —  prodest —  quaerens —  quam —  quoque —  repetas —  respondet —  ridens —  rusticum —  rusticus —  saepe —  salus —  sed —  sum —  summam —  summitatem —  tamen —  terram —  tibi —  tum —  tunc —  usus —  utinam —  velocius —  viator 

Here is the version of the fable in Mille Fabulae et Una:

Mille Fabulae et Una: 823. Rusticus de Arbore Delapsus. 
Qui in arborem ascenderat rusticus, de illa delapsus, graviter femur dextrum laesit. Huic alius forte praeteriens se consilium daturum dixit, quo usus numquam de arbore caderet. “Utinam,” inquit ille, “ante casum meum dedisses, sed profuerit tamen etiam in posterum; dic igitur.” Tum ille alter “Cave,” inquit, “ne velocius terram repetas unde ascendisti quam in arborem ipsam evaseris.” Fabula docet saepe cunctationem et moram esse laudabile.

And here is an English version of the fable. This is not a translation; it's another version of the same story in 100 English words.

100-Words: Going Up a Tree and Coming Down
 There was a boy who had climbed a tree, and who then came tumbling down, landing hard on the ground.
A passing shepherd heard him fall and came running up to lend his aid.
"Thank you, sir," said the boy. "I seem to be unharmed."
The old shepherd grinned, and then said to the boy, "Let me offer you some advice for future trees. Climbing up is the easy part. The key thing is not to come down faster than when you went up. And that applies to more than just tree-climbing: do nothing too quickly."