Thursday, January 21, 2021

Centum Verba 22: Asinus et Leo

You can find more Latin stories at Centum.LauraGibbs.net,
and more Tiny Tales at 100Words.LauraGibbs.net.


Asinus occurrit leoni et dicit,
"Te saluto, O rex regum! Quid facis?
Si nihil facis, ascendamus in cacumen montis!
Tibi ostendam rem mirabilem:
animalia omnia me timent."
Leo aselli verba ridet, et dicit,
"Eamus!
Mihi ostende istam rem mirabilem!"
Ad cacumen montis veniunt.
In hoc loco edito stant, 
et asellus voce magna et terribile clamat.
Hanc vocem terribiliem audientes, 
lepores fugiunt;
vulpes fugiunt;
apri et lupi et animalia omnia fugiunt.
Asellus leoni dicit,
"Nunc vides:
animalia omnia me timent."
Leo asino respondet,
"Te non timent, asine!
Vocem tuam timent.
Sed vox tua me non terret,
quia scio:
tu asinus es!"



Dictionary help:

ad —  animalia —  apri —  ascendamus —  aselli —  asellus —  asine —  asino —  asinus —  audientes —  cacumen —  clamat —  dicit —  eamus —  edito —  es —  et —  facis —  fugiunt —  hanc —  hoc —  in —  istam —  leo —  leoni —  lepores —  loco —  lupi —  magna —  me —  mihi —  mirabilem —  montis —  nihil —  non —  nunc —  o —  occurrit —  omnia —  ostendam —  ostende —  quia —  quid —  regum —  rem —  respondet —  rex —  ridet —  saluto —  scio —  sed —  si —  stant —  te —  terret —  terribile —  terribiliem —  tibi —  timent —  tu —  tua —  tuam —  veniunt —  verba —  vides —  voce —  vocem —  vox —  vulpes

Here is the version of the fable in Mille Fabulae et Una:

Mille Fabulae et Una: 233. Asinus Animalia Fugans et Leo. 
Asinus ediverso occurrit leoni, cui sic dicere coepit, “Ascendamus in cacumen montis et ostendam tibi quia et multa animalia me timent.” Leo, ridens aselli verba, “Eamus,” inquit. Cumque venissent ad locum, stans cum fera asellus in edito loco voce summissa clamare coepit. Quem audientes, vulpes et lepores fugere coeperunt. At asellus, “Vide quem timeant.” Cui leo contra sic dixisse fertur, “Poterat et me terrere vox tua, si non scirem asinum te esse.”

And here is an English version of the fable. This is not a translation; it's another version of the same story in 100 English words.

100-Words: The Lion and the Donkey
A lion and a donkey agreed to go hunting in partnership together.
One day they happened upon a pack of wolves. The donkey brayed loudly and raced at the wolves as if he were going to swallow them whole.
"Hee-haw!" he shouted. "Hee-haw!"
The wolves laughed, but when they glimpsed the lion running up behind the donkey, they turned tail and ran away.
"Behold!" said the donkey. "The tremendous sound of my voice has made the wolves run away!"
"I suspect it was the sight of me that did it," replied the lion, "rather than the sound of your voice.