Tuesday, January 5, 2021

Centum Verba 11: Simia et Gemelli Eius

You can find more Latin stories at Centum.LauraGibbs.net,
and more Tiny Tales at 100Words.LauraGibbs.net.


Simia mater est.
Duos filios habet, gemellos.
Alterum filium diligit,
et alterum filium negligit.
Mater cum filiis in silvis habitat.
Silvae periculorum plenae sunt.
Venatores cum canibus silvas frequentant.
Quodam die, mater venatores sentit.
Canum latratus audit!
Terror matri incidit.
Periculum vitare volens,
filium dilectum ulnis prehendit, cogitans,
"Filium dilectum meum salvare debeo!"
De filio altero mater non cogitat.
Filius neglectus in matris tergo haeret.
Omnibus viribus haeret!
Mater fugit.
Dum praeceps fugit,
mater petrae collidit.
Collisio filium dilectum, quem in ulnis portat, necat.
Neglectus autem incolumis manet,
in tergo matris fugientis haerens.
Sic viribus suis filius neglectus salvatus est.



Dictionary help:

altero —  alterum —  audit —  autem —  canibus —  canum —  cogitans —  cogitat —  collidit —  collisio —  cum —  de —  debeo —  die —  dilectum —  diligit —  dum —  duos —  est —  et —  filiis —  filio —  filios —  filium —  filius —  frequentant —  fugientis —  fugit —  gemellos —  habet —  habitat —  haerens —  haeret —  in —  incidit —  incolumis —  latratus —  manet —  mater —  matri —  matris —  meum —  necat —  neglectus —  negligit —  non —  omnibus —  periculorum —  periculum —  petrae —  plenae —  portat —  praeceps —  prehendit —  quem —  quodam —  salvare —  salvatus —  sentit —  sic —  silvae —  silvas —  silvis —  simia —  suis —  sunt —  tergo —  terror —  ulnis —  venatores —  viribus —  vitare —  volens 

Here is the version of the fable in Mille Fabulae et Una:

Mille Fabulae et Una: 108. Simia et Gemelli Eius. 
Simia, ut ferunt, cum peperit gemellos, alterum diligit, alterum negligit. Erat puerpera cum gemellis atque, cum incidisset terror, vitatura periculum, dilectum prehendit ulnis. Quem, dum praeceps fugitat, collidit petrae atque enecat. Neglectus autem, qui in hirsuto haeserat tergo fugientis, mansit incolumis.

And here is an English version of the fable. This is not a translation; it's another version of the same story in 100 English words.

100-Words: The Monkey's Twin Children
When a monkey has twins, she loves one, neglecting the other. She thus fondles the one she loves and keeps him close, while the other child has to take care of himself.
There was once a monkey mother who had given birth to twins. A sound in the jungle scared her. She ran from the danger, holding her beloved twin in her arms, but as she ran, she fell against a rock, and the twin she held in her arms was crushed.
The twin that she neglected, however, who was clinging to her back as she ran, survived without injury.